# Polyhistor. Vol. 2 111.1-5

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2, 111.1 to 111.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/111.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/111.1

HYLE INVENTIONUM POETICARUM. Romisi cap. 10. Inventionum poëticarum aliqvam ὕλην in juventutis usum, id nunc facturus qvasi Speciminis loco praemittam pleniora qvaedam exempla. Sunt verò hic etiam, ut Hermogenes vocat, Epicheremata qvorum κiφάλειον seu propositio certa esse debet. Illa Epicheremata, docente eodem Hermogene, desumuntur è locis πειστατικοῖς, προσύπου, πράγματος, τόπου, χρόνου, τρόπου, αιτίας, qvae ille Enthymemata vocat, ac vulgato illo versu, Qvis, qvid, ubi, qvibus auxilius, cur, qvomodo, qvando, continentur. Eρycia ac deductio ipsa, qvae Hermogeni consistit in Exemplo & collatione seu παραβολῆ ex iisdem locis sumitur. sicut res postulat: Atqve hae probationes in illa Εργασία collocatae Hermogeni vocantur Epenthymemata. Qvae singula fusius proponit Fr. Robort ellus libro de artificio dicendi, capite, qvo de methodo perqvirendi artificii in Scriptis Poëtarum antiqvorum agit, p. 29. & 30. Monstrabimus ergo, qvomodo in locis illis πβιστατκοῖς inventio poëtica formari possit, exemplo gratulatorii carminis, & qviden primò de dignitatibus collatis. Varia hic est inventio pro varietate dignitatum, qvae conferuntur, qvarum omnium accurata delineatio propter rerum multitudinem dari neqvit. Dignitates sunt vel sacrae vel civiles, vel militares, vel scholasticae, vel summae vel inferiores. Sacrae sunt Episcopatus, Archiepiscopatus &c. Civiles, Regnum, Ducatus, praefecturae &c. Militares etiam variae. Porrò ratione temporis sunt dignitates perpetuae vel ambulatoriae, vel transmittuntur ad haeredes, vel ad vitae tempus durant, ut Consulatus, Legationis dignitas &c. Aliae sunt successivae, aliae electivae. Singulae species pro sua conditione proprias qvasdam inventiones parere possunt, qvae ad certa capita vocari neqveunt. Nos utemur hîc locis πειστατικοῖς, qvi vulgato versiculo comprehenduntur, Qvis, qvid, ubi &c. Tò qvis comprehendit laudem personae, cui dignitas defertur, Fa qva defertur, qvod si is Princeps sit, in promtu sunt loci communes apud Poëtas Panegyricos, veteres, & recentiores, Claudianum, Barlaeum &c. Tò qvid continet laudes ipsius dignitatis, ubi de magnitudine ejus, de majestate & praeeminentia, multa dici possunt. Tò ubi loci circumstantiam, si ea deferatur in solenni loco, in templis, sub dio, qvod qvibusdam locis fit, coram altari, in urbe aliqva praecipua. Hîc Poëta varias habebit occasiones fingendi allocutiones, ad Deum, ad genium loci, &c.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
