Latin
111.6 to 111.8
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 111.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Item descriptiones Topographicas, in qvibus studiosiores prae Oratoribus sunt Poëtae. To ovibus auxiliis involvit concomitantes &impulsivas causas, inter qvas referri possunt electio &successio. Si electio, dicas, illum virtute sua meruisse dignitatem, non emendicatis suffragiis, casu, dolo, fraude, qvod concordia fuerint omnium suffragia. Si successio, dicas, haereditarias esse in illo virtutes, &,data occasione, commendetur successionis jus, qvod illustrari poterit variis comparationibus à natura animalium, arborum, agrorum petitis. Antecessor qvoqve poterit laudari, ita tamen, ut successor praeferatur. Si qva fuerint singularia omina vel divina auspicia, ad hanc qvoqve classem pertinebunt, ac licet Poetae libere nonnunqvam ista fingere, sed videat, ne alia fingat, qvam qvae sunt poëtica: Historica enim fingere salva veritatis lege non licet. Tò cur causam finalem notat, qvae salus est publica, Reip. legitima vel in toto vel in parte administratio, jurium conservatio, gentis &imperii incrementum, sacrorum cura, tribunalium &justitiae incorrupta administratio, literarum, Academiarum, Scholarum, rei militaris cura &c. de qvibus Magistratus vel Principis alicujus officiis, tàm in pace qvam in bello, plenum (laudianus exemplum praebet in laude Stiliconis, aliisqve Panegyricis carminibus, uti &Barlaeus. Tò qvomodo involvit varios ritus, in ipsa dignitagnitatis collatione observari solitos, qvò pertinent preces, unctiones, investiturae, infulae, pallia, fasces, coronae, laurus, sceptra, claves, gladii, annuh poma aurea, &si qvae alia sunt auspicii Regii, vel Ducalium, vel Episcopalium, &aliarum dignitatum symbola, ad qvae variae allusiones formari possunt. Hinc in sublidium vocari possunt, qvi de symbolis illis scripserunt.