Latin
HYLE INVENTIONUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 116
Unproofread scanNot analysed yet
Physico, flores ex hortis, atomos, semper vivum, similesqve herbas, Laurum è sylvis, aurum è fodinis, uniones è mari, ovum, qvod omnium rerum principium facit Orpheus, Mathematico annum ipsum &secula, puncta, pyramides, Oratori fulmina, mella, Caryotas, Thyrsos, bona verba, Poëtae Pegasum, fontes Castalios, laurum Ethico centrum. Politico horologium, Patri familias opera &dies. Possent etiam in forma emblematis efferri. Sed talia infinita excogitari possunt, ac solent mire in talibus sagaces esse Oratores sacri, qvi Strenas pro concione largiuntur. Videatur Stegmanus in Christognosia suâ, sub titulo Christi Strenophori Videndum tamen, ne in nugas prolabamur, ut facilè fieri potest, si nimis in talibus operosi simus. Debet enim modus esse in rebus. Possumus qvinto varia ἥθη &πάθη immiscere, vota pro incolumitate &felicitate ejus, cui gratulamur. In gratulatione de natali inventio ducetur primò à personis, ubi sunt Majores, Parentes, de qvibus loci Rhetorici consulantur, secundo à tempore, qvod antecessit partum, ubi oracula, auguria, Tertio à partu ipso, ejusqve adjunctis, qvae sunt apparatus varii, basia, cantilenae ad cunas, dies festus, anni tempus, ver faecundum, solstitium vegetum, autumnus gravidus, hyems genialis. Ornamenta poetica addantur, de partu mirabili è spuma maris, cerebro, femore, Jovis, Chao: de educatione à columbis, à capra Amalthaea: allocutiones ad stellas, auroram, patriam, Lucinam, bonam Deam &c. Qvartò ab ἡ θει seit votis ad infantem, ad parentes, de familiae incremento. Si masculus, gratulare de haerede felicitatis ac indolis patriae, de bellicâ virtute, destudiis, si foemineus, pulchritudinem, ingenium Matris in illo commenda. In anniversario natali inventiones à laude perlonarum additis ornamentis poëticis omne punctum ferentIn Epiniciis sive gratulatione de victoriis convenient primò loci personales, laus scilicet victoris ex adjunctis huic argumento aptis, qvae sunt qvatuor illae virtutes Imperatoriae à Cicerone in Oratione pro L. Manil. notatae. Secundò loci, qvibus factum laudatur omniaqve illa Enthymemata apud Aristotelem de honesto &pulchro. Tertiò loci communes, difficile, impossibile, &qvae sub his continentur. Qvartò loci octo amplificatorii apud Aristotelem. In his omnibus latent specialia illa, gravitas facti propter firmitatem munimentorum, aliaqve impedimenta objecta, fatum, auguria, hostium ferocitas, patriae salus, libertas publica, gloria post mortem superstes, vota omnium pro longaevitate. Possunt addi varia ornamenta Topographica, pathographica, descriptiones è locis adjunctorum, pugnarum, periculi. Possunt addi comparationes &exempla more Poëtarum.