# Polyhistor. Vol. 2 13.1-2-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2, 13.1 to 13.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/13.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/13.1-2

Poëma plane dedecent connexiones periodicae, per qvas in orbem volvitur oraBO, ut: Qvandoquidem, Etsi, Tametsi, Veruntamen, Siqvidem, Verum enim vero, & plures aliae; qvales particulae omnes pertinent ad oratoriam rotundandam periodum, nec occurunt in carmine: Plerumqve enim membratim illic procedit Oratio, & per commata trahitur sine aliqvo notabili in orbem reditu; etsi Virgilius magis periodicus sit, qvàm caeteri, ita tamen, ut ultra decorum poëticum non eat. Neqve solum connexiones verbales, qvae consistunt in particulis & formulis, sed reales, qvae vicinitate rerum obtinentur, notandae sunt. Ut enim perpetuus est rerum inter se analogismus, ita nihil adeo inter se diversum est, qvin certâ qvadam ratione jungi possit. Qvare diligenter illae notari debent. Non crediderim autem opus esse, ut sub certis titulis colligantur: sufficiet, si illae in cumulum comportentur. Ex hâc itaqve oratione, qvae excerpi merentur, notabimus. Non enim omnia exempla parallela & aeqvali ratione instituta notari debent. Nam cum freqventissimae sint è causalibus particulis connexiones, ineptum esset, qvoties occurrunt illae particulae, notare periodorum initia, sed tum demum notabuntur, si periphrastica aliqva formula particula causalis varietur. Idem qvoqve in caeteris particulis fieri debet. Intellectum est enim mihi qvidem in multis. Ille qvidem fructum omuis vitae cepit, &c Ex qvo profecto intelligis qvanta in dato beneficio sit laus &c. Est vero fortunatus ille. Qvod ei qvidem merito atqve optimo jure contigit. Soleo saepe aute oculos ponere. Qvae qvidem ego nisi fatear. Et certe in armis multum juvat. Atvero hujus gloriae socium habes neminem Itaqve Cai Caesar, tuae laudes celebrabuntur illae qvidem. Eqvidem cum Marcelli viri optimi lacrymas video. Es cateros qvidem omnes viceras. Vereor, ut hoc, qvod dicam, non perinde intelligi possit. Atqve hoc Caesaris judicium qvam late pateat, audite. Qvo qvidem in bello &c. Qvod quidem meum consilium &c. Ex qvo nemo erit tam injustus rerum aestimator, qvi dubitet. Atqve id minus mirum fortasse tum &c.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
