Latin
DE EXCERPTIS AD DISCIPLINAS ET
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 148
Unproofread scanNot analysed yet
In parte generali colligantur sub suis titulis Philosophorum placita §arum diversae sententiae circa principia. Deinde subjiciantur qvae sunt apud omnes disputata in utramqve partem, è qvibusvis philosophis tam Graecis qvam Latinis, veteribus &recentioribus. In parte speciali diffusior est colligendi ratio. Tota enim historia naturalis huc refertur. Per indicem itaqve sub singulis Physicae specialis titulis, tùm ex historiâ naturali veterum, Aristoteiis, Plinii, Aeliani, Solini; tum recentiorum, ut Vossii, Salmasii aliorumqve, qvi observationes, experimenta, diaria &similia, scripserunt, omnia congerantur. Incredibile est, qvam qvis thesaurum suum locupletare possit, si maturè huic ordini &studio insistat. Medico eò utilior futurus est ille labor, qvod Specialium illa cognitio magis ad artem illam pertineat, qvi animalium plantarumqve historiam seorsim ponere debet: accuratius enim circa haec argumenta illi versandum est. Possunt eodem modo, ut in parte generali, illic notari varii autores, variae sententiae, &in utramqve partem disputatae. Argumenta autem illa strictim poni debent, non diffuse. Qvi id sedulo fecerit, illi nunqvam vel disputandi vel commentandi occasio defutura est. In his praecipuè locum habet illa cogitationum nostrarum in Adversariis consignatio, de qvâ suprà dixi. Eo modo conscripsit doctissimus velschius Philomatheticasua: nam ut Schrockius in ejus vitâ testatur, sine ullo ordine, ut in mentem veniebant, conjecit omnia, qvae alicujus momenti aut considerationis videbantur, tàm ad Naturae cognitionem, qvàm ad Medicinae usum, ac qvarumnis aliarum artium incrementum. Unde Syllabi centenarii septem enati, qvos octavo Aegyptiorum adauxit. Ut verò hoc sim lic ssime enumeravit; ita brevissimis expositionibus additis, qviâ sibi videretur, edixit, hanc solam ob causam ut aliorum judicia venari posset, &subtiliora ingenia excitaret, quò maturis deliberationibus experimenta caperent, &remp. literariam ditarent. Postquam enim vidisset, societatem Regiam in Angliâ id jamdudum agere, &secutos mox Gillos, deinde Italos, &nunc qvoqve Germanos, suas qvoqve Cogitationes eandem ob causam proferre constituerat. Subjuncturus etiam illis erat, ut in praefat. Hecatostheae ipse memorat, Axiologa antiqvorum, ut tanquam incognita &vlerisqve neglecta ceu nova reducantur, qvorum plena Chilias designata est, ex Hippocrate, Aristotele, Theophrasto, Galeno, Plinio, Athenaeo, Graecis Medicis, editis &ineditis, Ebusina &Arabibus caterisqve Orientalibus &Latinis desumpta: qvae omnia omissis Google Digitiz zed b missis speculatiouibus ad solam praxin sive experientiam direxit.