Latin
DE EXCERPTIS AD DISCIPLINAS ET
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 151
Unproofread scanNot analysed yet
Notitiae autem vocabulo notari apud Autores solet cognitio Politico-Historica unius cujusqve imperii, ut habemus Notitiam imperii Orientalis &Occidentalis, Notitiam domus Augustae similesqve libros. Hanc viam nobis monstravit Aristoteles lib. I. Rhet. c 5. ubi svadet, ut qvisqve mores gentium sibi reddat familiares. Loci itaqve communes ita ordinandi sunt, ut ponantur tituli generales imperiorum. His subjiciantur speciales e. g. forma regiminis, populorum origo, migrationes, leges, judicia, proventus &commercia, utilitates publicae, finis &scopus. His enim capitibus praecipuè omnia constant in Republica. Sub singulis notentur L qvae ex veteri historia habentur 2. qvae ex recentioribus Historicis aut itinerariis peti possunt 3. qvae experientiâ nostrâ vel alienâ constant 4 è relationibus publicis, in qvibus tamen delectus instituendus est, ne falsa pro veris accipiamus. 5. prudentum hominum judicia 6 nostrae etiam conjecturae. Talia adversaria concinnari jubet Conringius in Prolegomenis Collegii sui Rerumpublicarum, qvibus se ab adolescentiâ ipsâ usum fuisse fatetur, unde ipsi magna illa rerum politicarum notitia succrevit. In qvibus autem rebus propriè consistat notitia alicujus imperii, ibidem secundum omnes causas definit. Legendus qvoqve est Bocleri liber Historia Schola Principum. Est &alius qvidam colligendi modus, sed viris in negotiis ipsis versantibus convenientior, cum sibi ipsi observationum suarum excerpta &commentaria privata instituunt: Weisius hanc excerpendi methodum Heroicam vocat. Continentur verò in illis libris vel res ab ipsis gestae, qvales sunt Memoriae (les memotres) Gallicorum scriptorum, vel qvae nostro tempore illic ab aliis gesta deprehendimus. Talem librum conficiendum svasit Franc. Joseph. Burrbus Regi Daniae in instructione illâ suâ Politicâ lingvâ Italicâ scriptâ, qvae inter opuscula ejus Genevae edita habetur. Qvod si qvis hâc methodo semper usus fuerit, &vulgaria illa Politices praecepta adjecerit, facile illi erit, divinatorem de rebus politicis agere, consilia Principibus impertiri, cujus prudentiae specimina passim à Viris politicis exhibentur. Possunt &nonnunqvam excerpta specialissima pro instituto &scopo nostro concinnari, ut si qvis aulae alicujus omniumqve ministrorum à sumno ad imum mores, virtutes, affectus, inclinationes, utilitates, qvas in amicitia ejus habere possit hic vel ille status, cujus ille ministrum agit, qvi illa notat. Hujusmodi observationum exemplum praebet illa Relatio Philagathi Securi de Notabili aulâ Romanâ, qvâ ille Pontificis omniumqve Cardinalium mores, inclinationes &favorem erga Statum Venetum examinat. Sic faciat qvis rituum &morum civilium excerpta, qvid obtineat in conventibus actibusqve publicis, qvorum saepe usus est Viro civili in negotiis tractandis occupato. Ejus specimen qvoddam dedit Cl. Wagenseilius in Collectaneis qvibusdam MStis de Ritibus civilibus, qvae nunc, credo invito autore, in lucem prodierunt. Ita, si qvis in usumsuum materiam de legationibus excolere velit, huic fini excerpta illi instituere magnopere proderit, qvi aliqvando isto officio defungetur.