Latin
DE EXCERPTIS AD DISCIPLINAS ET
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 157
Unproofread scanNot analysed yet
Caetera enim, qvae consistunt in praeparationibus &operationibus, ad theoriam sunt referenda: Pertinent enim tantùm ad cognitionem subjectorum, licet aliqva operatio accedat. Sed in praxi medica omnia applicantur aegrotis: ideoqve &ratione morborum, imo &ratione subjectorum &individuorum, collectanea talia instituenda. Ratione morborum ita illa ordinanda sunt, ut ponantur morborum tituli. Subjiciantur illis characterismi, causae, signa diagnostica, notetur in qvibus illa fefellerint interdum, qvod vel ab aliis vel nostrâ praxi observatum est. Subjiciantur remedia, vel methodica vel specifica, imprimis simplicia. Et hîc qvidem, qvod ad simplicia attinet, magnam curam impendendam existimo Medico, ut simplicium vires in singulis morbis probè notet, qvorum singularem usum &praerogativam doctissima παραινέσει docuit R. Boilius, qvae additur Dissertationi ejus de Specificorum remediorum cum corpusculari philosophiâ concordiâ. Inprimis notanda sunt medicamenta ἐυπόριστα, domestica, rustica. Plus interdum illis efficitur, qvam multis pretiosisqve compositis. Unde fit, ut empirici &plebei homines desperatis saepe morbis medeantur, qvibus non possunt mederi Medici omni suâ arte instructi. Memorat Agricola Observationibus in Poppi Chymiam, fuisse rusticum in superiore Germaniâ, qvi felicissimè Cancrum curaverit, qvod nulli poterant vel Medici vel Chirurgi. Et ille tamen succo unius herbae id effecit, qvam in sylvâ Herciniâ legerat, Medicisqve monstraverat, sed omnibus ignotam. Fiaravantus in Coron. Med. lib. 2. cap. 16. recitat historiam de desperatâ urinae suppressione à vetulâ pulvere ignotae herbae curata, qvam nullis medicamentis tollere potuerunt Medici. Novi, qvi dysenteriam, icterum curarint felicissimè, frustrà id tentantibus Medicis. Talibus experimentis insidiae struendae sunt à Medico, &qvâcunque fieri potest arte, qvocunqve pretio comparanda. His principiis primum crevit medicina, uvibus si accedat usus &judicium Medici in principiis artis suae probè subacti, rectius ille applicabit, qvam plebei homines, qvi causas rerum non aeqvè scrutantur. Praeterea magno illa res adjumento est Medico in loco aliqvo certo praxin instituturo: Statim enim novit vel commoda illius vulgaris Medicinae, vel errores. Notavit Thomas Bartholinus diligenter Medicinam Danorum domesticam, &singulari illam libro complexus est. Praxin qvoqve utilissimam instituendam plantis indigenis docet Olaus Borrichius libro de usu plantarum indigenarum. Qvod si facerent etiam caeterarum nationum Medici, &qvidem eâdem fide &diligentiâ, non parùm augeretur res Medica. imo nec superstitiosa, qvibus vulgus uti Ego nec sympathetica illa, solet, praetereunda censeo. Etsi enim in illis ineptiae nonnunqvam miscentur, prudent prudens tamen Medicus facilè, qvid in illis vel veri vel vani sit, facilè existimabit. ubi ad judicii Lydium lapidem omnia revocaverit. Latitant saepe in rusticorum &vetularim observatiunculis, qvae non credas, magnisqve contemplationibus occasionem dare possint. Talia multa in Theatro Sympathetice Norimbergae edito, in Maxveldii Medicinâ Magneticâ, occurrunt; Cuius libri mentionem lib. 1. Polyhistoris nostri c. 11. fecimus.