# Polyhistor. Vol. 2 157-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2, DE EXCERPTIS AD DISCIPLINAS ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/157-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/157-2

Ad finem haec perduxeram, cum singulari casu mihi ab Amico Bodini ineditus hactenus Dialogus de abditis rerum sublimium arcanis (cujus supra lib. 1. cap. 8. p. 72. mentio facta est) offerretur. Qvem cum perlegerem, ipso illo primo libro, qvo occasionem Dialogi illius Bodinus exponit, Coronaei Pantothecam descriptam vidi, qvâ ille universam rerum naturam omnemqve ejus supellectilem & instrumentum mirabili solertiâ collegerat, ac omnia qvae legerat & audiverat, velut in promptuarium aliqvod contulerat. Staum hic in mentem mihi venit Scrinium literatum Cl. Placcii, cui illa Pantotheca qvodammodo similis videbatur, nisi qvod rerum naturalium collectioni potius destinata ad istud Naturae & Artis Theatrum Beccherianum, Qvoniam vero e(de qvo lib. 2. cap 4. p. 345.) qvodammodo accederet. tiam ad excerpendum & colligendum machina illa instituta fuit, operae pretium me facturum existimavi, si è libro rarissimo omnem ejus, ut illic leIta verò haec habet: Illud optimum, gitur, delineationem proponam. qvod Coronaei domus cum infinita librorum ac veterum monumentorum varietate & copia, tum etiam instrumentorum, sive ad Musicam, sive ad omnes artes Mathematicas, refertissima esset; nihil tamen mihi rarius visum est, quam Pantotheca qvadrata sex pedum, divisio cujusqve pedis in sex Apothecas qvadratas, numerum ex qvadrato XXXVI. in se ducto conficiebat capsulas mille ducentas nonaginta sex. Senarium autem selegerat, qvod is numerus solus inter digitos perfectus esset, ac latissimè in universâ naturâ paceret, non modo ad plurium animantium aetates, qvae hoc numero terminantur, verum etiam, qvod in totâ naturâ sex tantum corpora sint perfecta, sex tantum colores simplices, sex sapores simplices, sex harmonici concentus, sex tantum metalla simplicia, sex locorum situs, sex etiam sensus cum sensu communi. Pantothecam ex oleâ id est, ex incorruptibili prope materiâ fabricari jusserat, ut mundi universitate ejusqve supellectilem & omne instrumentum contineret: principio imagines octo & quadraginta inerrantium siderum, Planetarum, Cometarum, similiumqve impressionum, elementorum, elementarium corporum, lapidum, metallorum, fossilium, stirpium, animantium, qvaecunqve nancisci poterat, ordine qvaeqve suo, aptaverat. Et qvoniam stirpium ac insectorum omnium forma exigua pantothecâ nec contineri, nec haberi propter raritatem poterant, pictura vel scriptura vel genere qvaeqve suo capsulis denotabantur, ut Caper, Rhinoceros, Cobras Indicus, hisque similia: Caetera vel inferri curaverat, vel illata coëmerat. Seorsum autem stirpes integras aut radices grandioribus chaertis habebat contentas, sic tamen ut particulam stirpium & animantium capsulae qvaeqve continerent, eo tamen ordine, ut extrema primis, Polyhist Liter. Pars II. Lib. III. Cap. XIII. & ult. primis, media utrisqve, omnia omnibus, aptâ serie cohaererent: Qvippe terram inter & lapides argillam & cretam utriusqve natura media collocarat, inter aquam & adamantes Crystallum, inter lapides ac metalla Pyrgiten sine marcasitarum genus, inter lapides & plantas Corallium, inter animantes & stirpes ea, qvae Zoophyta dicuntur, inter animantes aqvatiles ac terrestres amphibia inter aqvatilia & volatilia pisces volatiles milvum inqvam & loliginem, inter volatilia terrestriaqve bruta vespertilionem.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
