Latin
DE EXCERPTIS AD DISCIPLINAS ET
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 158-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sic autem compleverat Pantotheeam, ut sex coloribus simplicibus capsulae distingverentur, ad memoriam firmicrem, &adversâ luce ita collocarat, ut omnia facile prospicerentur, neqve enim ad angulos rectos dirigebatur, ne qvid è capsulis excideret; nec rursus in plano jacebat, qvò minus lucis reciperet: Sed hypotenusae modo innixa parieti species omnes eminus intuenti reducto velo proderet, ut temporis diuturnitate singula saepius legendo fideli memoriae commendarentur. Et qvidem in eo tantum profecerat Coronaeus, ut omnes loculorum species animo comprehensas haberet, qvae utilitas non modo in iis, qvae Pantothecâ continebantur, sed etiam in rebus omnibus, quas audiret &legeret, sese ostentabat. Neque enim scribendo vel legendo tempus terebat, ne tantundem de valetudine detraheret, sed audiendo, disserendo, meditando, judicii vim acerrimam sibi compararat. Et cum cibum caperet, aderat Anagnostes, qvi tantisper aliqvid legeret, dum fames ac sitis commodius jucundiusque exHaec est illa Pantothecae descriptio, qvam Coronaeus primus ex pleretur. illis Collocutoribus, cujus in aedibus caeteri convenerant, ita instructam habuit. Prodigio penè simile est, exiguo hoc spatio totam Naturae oeconomiam potuisse concludi. Ego eam ob causam hic producere ejus machinae delineationem volui, ut de eâ Viri docti arbitrentur.