# Polyhistor. Vol. 2 17

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2, RUM, ET OBSERVATORIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/17

Caeterum cum multa pars horum omnium collecta ab elegantiarum Scriptoribus ac Grammaticis observatoribus, legere illa potes, qvae ab aliis jam notata sunt, & in unum aliqvod corpus congerere, iisqve deinde addere, qvae tua lectione observaveris. Rectè etiam monet Thomasius, non elegantias tantum illas, sed & formas loqvendi simplices esse notandas. Non enim semper elegantiis est locus, estqve ubi fastidium pariant, nimis freqventer adhibitae. Idem Sturmius svadet, non marmora tantum, sed & lapides & lateres ad orationis structuram comportandos. Formulas nos ad Excerpta Oratoria rejecimus. CAP. IV.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
