Latin
19.1 to 19.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 19.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sub titulo laudandi: Insanum bona porticus, (qvanqvam haec magis Comica, qvam Oratoria phrasis est) Sub titulo laboris vel negotii: Insanum magnum molior negotium. Sub titulo pretii vel aestimations. Primo homo insanibat, i. e. incredibile pretium poscebat. Atqve sic notata magis usui in scribendo esse possunt. Utilissimum tamen est etiam seorsim in libro Lexico notare, cum mirè hoc faciat ad loca similia in autoribus explicanda, ad qvod prodesse liber phraseologicus sub titulis digestus non potest. Debent etiam ipsa verba singula rariora sub titulis phraseologicis notioribus consignari: qvod facit Schonslederus in Apparatu eloqventiae, &svadet etiam Titius in Manud. ad Excerpendum. Loca etiam integra tam hic, qvam in aliis libris excerptoriis, notanda sunt: ex appositis enim judicium de vero sensu ferendum est, patetqve ex eo, phrasin alia occasione dictam, probam &laudabilem, ad aliam translatam ineptam fieri. Qvam ob causam reprehendendi sunt Autores, qvi phrases ita nudè congerunt, ut fecit Wendelinus in Medulla Latinitatis. Cui viae si semper institeris, qvae sic colliges, plenioris alicujus Lexici vicem praestare poterunt. Nunqvam tamen observationibus ipsis ita fidem habeas, ut loca ipsa Autorum non conferas. Simile Exemplum est, qvod ad hanc classem pertinet, etiam illud, qvod Jodocus Willichius libro de Verborum copia comparandâ cap. 15. affert de Voce Corpuus, qvod proprie est massa ex artubus, ossibus, nervis &c. constans, aut aliqva mole rei corporeae. Cic. 2. de Oratore. Corpus sine loco intelligi non potest. Corpus pro carne. Cicero: Et vires &Corpus amisi. Idem 2. de Nat. Deorum ossa vocat subjuncta Corpori. i. e. carni. Conjunctim dicitur ap. Martialem: Inqve omni nusqvam corpore corpus erat. Apud Ciceronem corpus defensionis per translationem dicitur. Lucretius. lib. 2. mare salsum Neptuni corpus acerbum vocat. Idem: Condensa Corpora lapidum. Idem ventos coeca corpora vocat. Accipitur pro opere scripto Cic. A principio conjurationis usqve ad reditum nostrum videtur mihi modicum qvoddam corpus confici posse: pro tribu &turba populari. Livius: sui corporis Regem creare volebant. Cajus Collegiorum corpus dixit. Cicero contemperationem corporum dicit. Cic. ad Attic. ad corpus ejus accederet. Addimus his illa. Corpus pro homine ipso qvemadmodum &σαμα apud Graecos. Notat Voss.