Latin
22.1 to 22.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 22.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Plautus: Carens fui pro Carui. Cic. in Orat. Est, ut scis, his verbis loqvens Socrates. Cic. de Divinat. lib. I. Faciendum videtur, ut diligenter etiam atqve etiam argumenta cum argumentis comparemus, pro Comparanda sunt. Pertinent huc etiam extensiones per particulas ab, ad, de, in, ut: Fulgor ab auro, si mihi secundae res de amore meo essent, pro amoris Trium verborum mei. Adeone vobis videmur esse idonei, in qvibus sic illudatis. Esse, Facere, Habere ut magnam extensionem in latinâ lingva esse docet Riccius in Apparatu Elocutionis Latinae, sub voce Esse; ita variè in Dilatationibus illa adhibentur. Qvibus Dare, Mittere, Ponere &alia nonnulla addi possunt. Magnus sanè earum dilatationum usus est in copiâ orationi conciliandâ, in qvà Plagiasmi magnam partem obtinent, de qvibus pluribus infrà agemus. 9. Parentheses. Qvarum magna interdum elegantia est in Oratione tam solutâ qvam ligatâ. In Orationibus non pauca passim occurrunt. In Poëtis qvò magis elegantiae illic habent, diligentius notandae. Tales eg. sunt. Ignoscite fasso. Siccredidit alma vetustas. Saepe (recordor enim.) Qvis posset credere? Sic me mea fata trahebant. Parenthesis octo versuum est apud Virgil. 12. Aeneid. De artificio hujus Poëseos vide Scaligerum libr. 5. cap. 3. libri de arte poëticâ. Si mens non laeva fuisset. Qvis talia fando temperet à lachymis. Qvod minimè reris. Res est non parva. Ut potius reor &potius Dii numina firment. Qvi Te feliciter attulit Eurus (Eurus enim attulerat) si qva est modo corporis umbra. In anire libet qvoniam Tibi. Liceat concedere veris. Ne me incuses. Si qvis modus. Nobis meminisse relictum 10. Connexiones Periodorum. Ita notabilia Periodorum principia haec sunt, ut inter legendum occurterunt consignata, qvae in meliorem ordinem digeri possunt; Etsi sic coacervata promptius se usuinostro ingerunt. Occurrit ex alio aliud. Neqve inficior. Nec sum ignarus. Non deprehendo illorum sollicitudinem. Nondum commemorari. Non alienum erat hoc loco. Ac primò qvidem illud praetereundum haud est. Jamverò magnae circumspectionis opus est. Sed satius esset haec silere, nisi ex se calamitates magnae loqverentur. Dubito autem hic an-an-Oportunum erat hoc loco. Non poterant ista satis occupare industriam tuam Neqve v rò tantùm de hoc, sed &de illo. Qvanquam nescio magisne-an-Ita habeo &animum induco meum. Illud etiam me commovebat.