# Polyhistor. Vol. 2 23

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2, EXEMPLA EXCERPTORUM LEXICORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/23

Illud non possum, qvin diligenter animis Studiosorum instillem, ut in lectione Ciceronis studiose cum vim verborum simplicium investigent, eruant, erutasqve in librum observationum referant: tum compositionem & numeros à Cicerone, tanquam perfectissimo Oratore; freqventatos observent. De Formulis agetur, ubi ad Oratorios Locos communes pervenero. Minores verò formulae accenseri phrasibus possunt. Ita e. g. in Heautontim. I, i vers. 4.5. & 6. formula est, qvae refertur ad Titul. monendi. Vers. 9. & 10. formula est expostulandi, qvibus vel inter phrases locus potest assignari. Haec qvasi speciminis loco adduximus, qvae de verbis in excerptis observatoriis notari possunt. Neqve enim decem illas classes tantum qvis esse existimet. Longè plura occurrunt, qvae seorsim colligi merentur: ut ostendere prae aliis voluit Johannes Rivius Atthendoriensis in libro Locorum Communium Philosophieorum, cujus mentionem lib. I.c. 21. p. 260. fecimus. Primum enim Locos vocum primae impositionis, ut vocat, dedit, qvibus comprehendit simplicia rerum per classes certas deductarum vocabula, & qvidem è solâ Herodoti historiâ, illum enim qvasi in exemplum & ideam Universalem Locorum suorum Philosophicorum proposuit, Graecasqve loqvendi rationes, immistis interdum latinis, ex eo auctore collegit. Typus ille generalis habetur. p. 102. estque ad modum Sturmianarum classium, sed diversâ tamen methodo, institutus. Hinc procedit ad vocabula secundae impositionis, qvibus illi primae impositionis qvasi qvibusdam notionibus Grammaticis cohibentur, Eorum Locos 31 fecit: ut τὰ γενικὰ καὶ σιδικὰ, Generalia & specialia. Idem multa, diversum significantia, Agnomina, Cognomina, Denominata, Gemini nominis, πολυάνυμα, Comparativa, superlativa, possessiva, Diminutiva, Gentilia, Localia, Comprehensiva, Partitiva, Relativa, Χρονικὰ, ea scilicet, quae tempus significant, Arithmetica sive Numeralia. &c. Quorum multa seorsum poni non merentur, sed addi phraseologicis Excerptis possunt, aliqva vero locum omnino in libro Observatorio merentur, ut illa qvae ad numeros exprimendos pertinent: Qvorum colligendorum utilitatem singulari Diatriba de Arte numerandi numerosqve Romano more efferendi, per simplices numeros, Decadas, Hecatontadas, Chiliadas, Cl. Titius ostendit. Neqve sane cuivis in promptu erit illa numeros exprimendi facultas, sed accurata & multâ ex autoribus ciassicis observatione paranda erit: Neqve adeò distincti è Gronovii libro de pecuniâ vetere aut aut aliis haberi possunt. Et praeterea utilissimum idem Vir doctissimus laborem impendit in re pecuniariâ veterum cum nostrorum temporum moneta comparanda, geminarum tabularum Schematismo in lucem edito. Sed haec & multa alia in Titulis istis Rivianis ad τὰ τεχνικὰ generatim considerata referri possunt. Non exiguum tamen hinc fructum referet, qvi Titulorum specialium Διατυπώσεις in Autore ipso recognoscet. His subjungit Locos 35.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
