Latin
EXEMPLA EXCERPTORUM LEXICORUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 24
Unproofread scanNot analysed yet
Exegeticae Grammaticae maxime proprios, Seqvuntur deinde conjuncta vocabula &πεὶ τῆς τῶν φράσιων ἐυπορίας, Loci XX qvorum qvidem usus aliqvis in Grammatica arte, in Phraseologicis excerptis, qvà talibus, nullus est; Hic enim Titulos reqvirimus è visceribus rerum, non è Grammaticis technicisqve notionibus, depromptos. Qvae de Perodis seqvuntur, ad Rhetoricam potius qvam ad Grammaticam pertinent. Loci Syntaxeos variae ad observatorium qvidem librum referri possunt: Sed in illis, qvae obvia, nec rariora sunt, supervacanea colligendi opera est: ac notari talia ad accuratioris Grammatici opus possunt. Inter illos tamen Rivianos Titulos ille: Σολοικοφανῆ veterum: locum in observatorio libro meretur. Qvalia multa in Auctoribus classicis, in Digestis è veterum JCtorum libris excerptis, reperiuntur: è quibus nonnulla congessit Anton. Matthaei in Collegio Fundamentorum juris Disp. 12. corollar. ut verè σόλοικα judicans, quae tamen satis latina &exemplis optimorum autorum probari possunt: ut ineptè vapulare illis Priscianum existimet: Neque enim Grammaticorum regulis boni subjici Autores debent, sed ex illis vel Regulae formari, vel Regulis exceptiones poniCAP. V.