Latin
25.1 to 25.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 25.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. V. de Excerptis Criticis, Exegeticis, Antiqvariis. D hanc classem referuntur qvoque Critica &Exegetica Excerpta, etsi enim non ad Orationem ipsam pertinent, pertinent tamen ad Autorum explicationem, unde oratio formatur, iisqve inservire possunt, qvi commentaria in Autores parant, aut dissertationes super argumento aliqvo philologico scribunt. Critica à Grammaticis differunt: Nam etsi suprà mentionem fecimus Glossematum &Collectaneorum Lexicorum, diversa tamen haec ab illis sunt, &instituuntur ad sensus autorum investigandos, qvae ego vocarim ad distinctionem caeterorum Excerpta Critica Exegetica. Adornari autem illa hoc modo possunt: Sensus accuratos in Autoribus qvaerimus, vel è variarum lectionum investigatione, vel ex ipso verborum sensu Qvod ad varias lectiones attinet, illae è MStis codicibus consignari, vel ad margines librorum possunt, vel libris separatis secundum Autorum paginas dispositis; Nam ex collatione illarum ad veros sensus Locorum Autoris pervenimus. Exegetica Excerpta ita adornanda sunt: Adscribenda sunt ad margines Autorum loca Autorum, qvi explicant illa verba; vel separatus adornari liber potest secundum ordinem librorum Autoris: Illa excerpta si à prima juventute instituantur, nunqvam deesse poterit materia in autores commentaturo, vel lectiones super illos instituturo. Habemus tot libros adversariorum, observationum, qvibus varia autorum loca explicantur; Illa omnia referre ad has velut sedes suas possunt. Illustrantur nonnunqvam data occasione in aliorum commentariis autorum loca; etiam haec referri illuc possunt. Non credat aliqvis, qvanto usui talia excerpta sint. Sic qvoties occurrit aliqvid ad Virgilium, illud ad marginem Virgilianorum operum scribatur: ita fiat &in aliis. Subficio hic esse possunt indices Autorum vel laudatorum, vel emendatorum, qvi subjungi solent libris Criticis. Hi si in omnes Autores essent, &accurate satis conscripti, supersedere hoc colligendi labore poteramus. Verum cum in plurimis illi deficiant, ac tumultuarie sint conscripti, nec loca Autorum statim conspicua sint, rectius ipsi tales Excerptorum libros conficiemus. Reperiuntur Facis Criticae Gruterianae, in qvibus accurate qvidam indices in Tomum 3. &4.