# Polyhistor. Vol. 2 26

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2, DE EXCERPTIS CRITICIS, EXEGETICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/26

Hinc sane Biblia Critica ortum suum trahunt, in quibus illud fortassis desiderandum est, qvod nimis concise omnia tractentur, & Autorum loca non satis accuratè notentur. Ex his tamen magnum usum in Theologiam inferri, stupidus certe esset, qvi negaverit. Neqve adeò in Medicis talium excerptorum usus contemnendus est. Etsi enim non tam autoritatibus, qvam rationibus, illa constent, est tamen, ubi Hippocratis & Galeni verba aliam aliamqve interpretationem admittunt: est ubi in nominibus morborum, in nominibus materiae medicae, magnus Philologiae usus est, qvem aliqvâ ex parte demonstrarunt Hosmannus in variis suis Lectionibus Medicis, in Officinalibus suis; Jul. Caes. Scaliger in Commentario in Theophrastum de Plantis; Bodaeus Stapel alio in eundem Autorem commentario; Salmasius commentario in Polyhiistora Solini, qvi & ipse opus vastum de materia medica prae manibus habuit, cujus prolegomena jampridem edita. Nunc vero ipsum opus de Synonymis & Homonymis & Hyles latricae inter appendices Polyhistoris Soliniani nuper recusi curante Lantino prodiit, qvo ille mirifice Medicorum labores juvat, non Latina solum & Graeca, sed & Orientali Nomenclatura rerum & lectione instructissimus. Multa in his praestare potuisset Hieron. Velschius, Vir ut in medicinâ, ita & in Graecâ & Orientali literaturâ, consummatae eruditionis. jungi his possunt Excerpta Antiquaria. Qvanquam enim illa ad Historicos videntur pertinere, nolim tamen misceri cum illis. Cum enim Historica vel ad Civilem usum congeruntur, vel ut accuratior ipsa historia habeatur, nimis prolixum & taediosum esset, in isto cumulo ista qvaerere. Continent verò Excerpta Antiqvaria ritus variarum gentium circa res certas. Jam verò methodus illa colligendi varia esse potest: vel enim respicimus ritus illos, secundum solennia actionum humanarum institutos, atqve sic ordo talis adhibendus esset, qvalis in Antiqvitatibus Rosini & Dempsteri. Sed praestat potius seqvi ordinem rerum, illisqve collectaneis deinde subnectere indicem rituum, secundum varias in Republ. actiones dispositorum. Placet itaqve mihi, nuda hic consignari lemmata rituum, adjectis Autoribus, qvi de illis agunt: nam exscribere nimis prolixum esset. Velim deinde lemmata illa numerari, appositis in fronte numeris, si forte unum lemma ad plures titulos pertineat, ut non opus sit, integrum exscribi, sed tantum paginam alterius tituli & lemmatis numerum poni. Josepbus Laurentius in Polymathiâ suâ libros & indices tales confecit secundum Alphabeti seriem, sed non ille ordo observatus est, qui debebat, & paucula illa tantum sunt; possuntqve longè plura illis addi. Deinde neqve lemmata sunt numerata, neqve sub titulis diversis repetita.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
