Latin
DE EXCERPTIS CRITICIS, EXEGETICIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 27
Unproofread scanNot analysed yet
In his omnibus tamen, ad usum transferantur, modus tenendus est à viris doctis, ne in Maresii censuram lib. 2. epist. 44. incurrant. Ita verò ille: Nec plurimorum hujus aevi eruditorum morem aemulari convenit, qvi toti sunt in apicibus syllabarum examinandis, vocibusque appendendis, &in Criticis qvisqviliis &in Grammaticis: nec in ullius libri licet accuratâ editione unqvam acqviescunt, sed semper haerent: aliunde etiam nimii in antiqvorum ritibus usqve ad minutias &extremam anxietatem enucleandis &observandis: qvorum pleraqve talia sunt, ut ea ignorare Qvintilianus fortasse inter Grammatiti virtutes habiturus fuerit, &longe majora ac potiora in libris qvaerere, nec circa voces resqve minimi ponderis &inutiles consenescere oporteat, CAPVI.