# Polyhistor. Vol. 2 27

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2, DE EXCERPTIS CRITICIS, EXEGETICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/27

In his omnibus tamen, ad usum transferantur, modus tenendus est à viris doctis, ne in Maresii censuram lib. 2. epist. 44. incurrant. Ita verò ille: Nec plurimorum hujus aevi eruditorum morem aemulari convenit, qvi toti sunt in apicibus syllabarum examinandis, vocibusque appendendis, & in Criticis qvisqviliis & in Grammaticis: nec in ullius libri licet accuratâ editione unqvam acqviescunt, sed semper haerent: aliunde etiam nimii in antiqvorum ritibus usqve ad minutias & extremam anxietatem enucleandis & observandis: qvorum pleraqve talia sunt, ut ea ignorare Qvintilianus fortasse inter Grammatiti virtutes habiturus fuerit, & longe majora ac potiora in libris qvaerere, nec circa voces resqve minimi ponderis & inutiles consenescere oporteat, CAPVI.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
