# Polyhistor. Vol. 2 29

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2, DE EXCERPTIS ORNATAE ORATIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/29

In Translatis magna vis est Orationis exaltandae & ad varias ideas formandae. Ab ejus vero usu mollis, urbana, acuta, sublimis, gravis est oratio; ab abusu puerilis, inepta, frigida. Consilium hoc colligendi translata suppeditat Robortellus Comm. in Aristot. Poëtica p. 264. Nostra hâc aetate (inovit) putârim nil utilius esse, qvam ex veterum libris, qvi dicendi laude floruerunt, omnes translationis formas modosqve colligere, ac animo ita complecti, ut pro suis aliqvis utatur, qvando opus fuerit: Periculum enim est, si ex se confingat, ne disparem habeant analogiam, ne duriores sint, ne minus cognitae, ne inusitatae. Hoc aliqvando Petrus Mosellanus in animo habuit, de qvo Melchior Adami in vita ejus: Erat Mosellanus Metaphorarum observantissimus, earumqve è Cicerone aliisqve optimis scriptoribus magnum acervum collectorum instat Adagiorum Erasmi editurus ovus, si annos aliqvot supervixisset. Sed periit hoc opus non exiguo rei literariae damno. Nam ut in vocum vero & proprio usu autoritas omne punctum fert, ita vonnunqvam in translatis, qvod Robortellus qvoqve loco supra laudato notavit: Qvod si Ciceronianas translationes (inqvit ille) & eorum qvi eadem aetate vixerunt, conferas cum illis, qvi postea scripsere, jam labefactatâ ac corruptâ Romanorum lingvâ ob infusam peregrinitatem videas multum discrepare, magisqve capiere illis qvam his: Venustae illa sunt, pares ac convenientes rebus, notae, aptà ac spaves, remqve ob oculos ponunt, qvasi praesentem intuearis: Hae horridae, obsoletae, & à rebus ignotis ductae, dispares. Scilicet qvi optimè judicio in vocum delectu usi fuere è praeceptis eloqventiae & indole seculi optimâ, ii eodem in translatis sine controversiâ usi sunt De Flori translatis & argutiis vide qvid judicet Grevius in Praefatione commentarii in illum scripti. Vide & nostram Dissert. de Patavinitate Livianâ. cap. 7. Metaphoris accenseri debent omnes illae vel rerum vel actionum argutae expressiones, qvae apud antiqvos tum Oratores & Historicos, tum Poëtas, habentur, qvibus & addi illa à recentioribus excogitata possunt, non utiqve spernenda. Etsi enim hic primae partes meritò antiqvis tribuuntur: tamen in secundis ab his omninò etiam recentiores consistunt. Nam qvanqvam in liis aliqva autoritatis & usus, praecipua tamen rerum ipsarum ratio habenda est. Cum neminem habeamus, qvi è veteribus Autoribus Translata collegerit, ut compendium aliqvod seqvatur Tiro, in Schonslederi apparatu lineolis varii coloris illa subducat, ut in oculos legentis illa incurrant. Sic. e. g. sub titulo acqvirendi subducas lineolâ. Aliqvid nummulorum expresseris. Videt se nihil posse ab eo obradere. Qvibus aellegationibus eam sibi legationem expugnavit. Sub titulo Accipiendi subduces: Ex eo auro qvod exterebratum esset Decerpsimus LXXX HS. Doletus in commentariis Latinae linguae notata diligenter congessit, sed non sub titulos redacta.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
