# Polyhistor. Vol. 2 30

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2, DE EXCERPTIS ORNATAE ORATIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/30

E recentioribus autoribus qvoqve talia colligi possunt. Sunt in Lipsii, Baudii, Barlaei aliorumqve epistolis, in Satyricis scriptoribus & similibus, multa ejus generis, qvae observari merentur. Johannis Michaelis Bruti Epistolae elegantissimae, qvas lib. 1. c. 23. & 24. nescio qvâ incuriâ omisimus, multas tales expressiones tam Enthymematicas, qvà morales, qvà affectuosas, qvam argutas habent. Qvis enim illa non inter elegantias tales seponat? cum e. g. lib. 4. epistolar. p. 155. ita epistolam concludit: Quod rectâ hinc ad Te non avolo, videor mihi Prometheus nescio qvis, non prout ille olim Caucasi rupibus, sed pertinaci desiderio, qvod me dies noctesqve peredit, crudeli tabe tui videndi complectendiqve affixus. Illis enim verbis expressio desiderii, ad cujus titulum etiam referenda, proponitur. Ita cum alibi p. 162. haec verba habentur: Non gestare clitellas eqvum generosae indolis, non clitellarium conspici aureis phaleris ornatum: non praefici pecori venaticum canem, non sagacem, cujus sit in venatione certior usus &c. haec ad titulum: Digna vel indigna dignis vel indignis tributa referenda sunt: Infinita sunt, qvae è variis auctoribus pro hoc instituto colligi possunt. Pertinent huc porro Adagia & παρσιμιώδη, qvae vel jungi prioribus, vel seorsim colligi possunt. De Adagiis eorumqve scriptoribus prolixe lib.1.cap. 21. aegi. Sub certis titulis simplicibus adagia collecta habemus, ut Erasmiana illa, qvae & Langius separato libello ad locos Sturmianos vel Benzianos redegit. Verum tituli illi non sufficiunt. Solet enim in adagio aliqvo & subjectum & praedicatum involvi, adeoqvè integra sententia exhiberi, qvae sub generalissimo titulo subjecti diffusè nimis qvaeritur, nisi velimus unum idemqve adagium sub duplicem imò interdum triplicem titulum referre. Nam vel ad subjectum enunciationis vel ad praedicatum referendum est, vel ad tertium aliqvem conceptum, qvi è connexione subjecti & praedicati oritur. Ne itaqve in vastà sylvâ qvaerere necessum sit, qvod ad scopum nostrum facit, praestat titulos vel lemmata sententiosa formare, qvae integram sententiam exhibeant, vel subjectum potest per additionem alicujus adjectivi ad certum aliqvem & plenum sensum restringi. Ad haec itaqve collectanea referenda sunt. 1. Omnia adagia è veteribus auctoribus. 2. Omnia adagialia & παροιμιώδη ex omnibus autoribus cujuscunqve aetatis & linguae, praecipuè tamen Graecae e Latinae, qvanqvam & caeterae lingvae maximam subministrent talium copiam, qvae sine ullo ordine collegerunt varii Autores. 3. Omnia hemistichia vel versus Graeci & Latini, qvi argutum sensum habent; qvalla infinita sunt apud Poëtas Graecos & Latinos, praecipuè apud Satyricos & Comicos, qvorum usus in his omnibus longè est maximus, & qvi saepe de rebus conceptus formant, qvos frustra apud alios qvaesiveris. Exemplum ejus suppeditare potest Balandus & Rotmarus in Centuriis Proverbiorum Virgilianorum, è qvibus aliqva excerpsit Goclenius in Praxi Artium Generalium pag 64.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
