Latin
36.1 to 36.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 36.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
miler apud eos dies festus est. Duplicantur in his πλαγίασμοι. His ex adverso contraria poni possunt. 2. Per verba simplicis essentiae vel conditionatae, ut: evidens est, manifestum est, patet, fieri non potest, contingit, necessarium est, facile &difficile, sunt illa ejusmodi ut &c, qvalia praesupponunt asseverationem, vel dubitationem, vel negationem. 3. Per verba, quae intellectum vel propriè, vel metaphoritè inferunt, e. g. Cognosco, intelligo, experior, perspicio, sentio, judico, hoc ego tedoceo, subodoror, praedico, praesagio, praevideo. Vide vocabula sub termino Lulliano Cognitionis. Comprehenduntur sub illis contrariae voces, dissentire, displicet; nescire, juxta cum ignarissimis scio, nescio qvo pacto &c. 4. Pet verba opinandi, puto, credo, existimo, duco, arbitror, opinor, videtur; qvalis πλαγιασμὸς Rhetoribus ἐνδοιασις dicitur. 5. Per verba επικείσεως, e. g. rectum, justum, aeqvum honestum, utile, necesse, dulce, odiosum, molestum, acerbum, indignum, miserum, ridiculum est, salis est, parum est, nimium est, magni interest, stuititia est me illi vitio vertere, Placet, Non oportet. Qvae actiones pleraeqve judicantur à qvalitatibus bonis vel malis, ideoqve verba bonitatis Lulliana hîc applicari possunt. 6. Per verba συγκρίσεως seu comparationis, superlationis, exaeqvationis, e q supra qvam credi potest, ultra nominum fidem. 7. Per verba illativa &concludentia, egi Sic ego colligo, sic fert ratio mea, &c. 8. Per verba testimonii, e. g. ajunt, dicunt, perhibent, auditum est; fama, rumor est; in proverbio est, creditur, veteres comprobant autores, Dialectici persvadent, per manus traditum est, audivimus ex majoribus, multi prodiderunt, multi sunt autores, placet Philosophis hoc, majores natu dicere audivi, annales refertos habemus, legimus in annalibus, est in monumentis literarum, relatum est apud Historicos, Plato definit, declaravit, &c. Ex his contraria facile formari possunt. Dubitandi verba qvasi intermedia sunt e g. dubito, non est verosimile, non liqvet, &c. Verba volendi exprimuntur i. per phrases generatim voluntatem significantes, e. g. probo, placet, haec mea mens est, hic sensus, ita mecum constitui, deliberatum est, haec dudum designavi, instructa ad illam rem omnia, tentare, eligere, repudiare, cunctari, festinare. 2 per geheralia verba faciendi &fendi, qvoniam facta ad voluntatem referuntur, eig.