# Polyhistor. Vol. 2 38.4-5

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2, 38.4 to 38.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/38.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/38.4

Qvae seqvuntur periodi aliqvot, hanc propositionem continent: Laus restituti Marcelli coeteras Caesaris laudes superat. Tota haec periodus: Nullius tantum est flumen ingenii &c. ad hiberi potest, cum dicimus de rebus magnis vel absolute vel comparate. Absolute: nullius tantum flumen est ingenii, qvi enarrare res tuas possit, pro: res gestae tuae sunt maximae. Comparato sensu ita adhibetur, ut primum amplissimè laudentur, qvae minora visa sunt, ut eò ampliora sint, qvae seqvantur. Referatur ad formulas afseverandi, & separatim illa: tamen hoc affirmo, & hoc pace dicam tuâ, nullam laudem esse ampliorem, i. e. nulla laus major est. Soleo saepe ante oculos ponere idqve libenter crebris usurpare sermonibus. Mirabilis hic πλαγιασμὸς est ad rem magnam significandam; & referenda haec formula est ad verba intelligendi & cogitandi. Qvae qvidim ego, nisi ita magna esse fatear &c. amens sim: Pertinet haec formula ad formulas asseverandi, reflexa ad titulum generalem magnitudinis. Duplex qvasi πλαγιασμὸς esse videtur; primus: fateor esse magna, pro, sunt magna; secundus: nisi magna esse fatear, amens sim. Est πλαγιασμὸς πειβολῇ auctus. Additur tertio Hyperbole: ut ea vix cujusqvam mens aut cogitatio capere possit.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
