Latin
DE EXCERPTIS COPIOSAE ORATIONIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 42
Unproofread scanNot analysed yet
Potest etiam tota haec formula: Caeteracum tua recordabere, usqve congratulabere, referri ad verba syncritica &formulas comparationum. Ad eadem verba syncritica referenda haec est formula: Qvae non modo summa bona, sed nimirum audebo vel sola dicere: ad verba superlationis, supra qvam credi potest. Est etiam πλαγιασμὸς: qvae audeo dicere, pro: qvaesunt. Notetur etiam hic positus particularum: non modo, sed nimirum. alias enim dici solet: non modò, sed &c. Noli ergo in conservandis bonis defatigari. [. πλαγιασμὸς hîc est, ad verba generalia faciendi referendus. 2. est formula dissvadendi: nolidefatigari. Sed qvisnam est iste tamdemens? πλαγιασμὸς ille est, etsi omittantur, qvae seqvi debent. Integra enim sententia haec est: nemo hoc patrare ausit. Potest referri ad verba asseverandi &negandi. Utrâqve enim ratione considerari potest formula. Immiscetur πάθος. Idem πλαγιασμὸς est in verbis seqventibus: Nonest credibilis tantus in ullo furor. An, si tui nihil cogitant sceleris, cavendum est? Per interrogationem &πβιβολὴν format simplicem enunciationem. Non inimici tui facient, πειβολὴ est: Si tui nihil cogitant sceleris, πλαγιασμὸς: Cavendum est, ne qvid inimici, referendus est ad verba metuendi. Cum in animis hominum, &c. περιβολὴ est, formata è verbis generalibus, occultum est. Nam qvis est? Periodus elegans est, constans πλαγιασμῷ, expolitionibus &assumptionibus illustrata. Expolitiones sunt rudis, nihil de salute cogitans, qvi non intelligat. Assumptiones sunt adjuncta illa, vel potius species illae, cum 1. ponit res in genere. 2. assumit Remp. hinc salutem communem &privatam. Recta sententia haec est: Omnium salus in te uno posita est. Referendus est iste πλαγια. σμὸς ad formulas asseverandi vel voces sciendi &intelligendi. De te dies noctesqve cogitans extimesco. Est &ille πλαγιασμὸς vel potius πβιθολὴ, fundata πλαγιασυά: Nam participium cogitans involvit particulam conditionalem vel causalem: cum cogito. Recta sententia haec est: Ego tantum doleo, te immortalem non esse. Referenda est haec formula vel ad verba intellectus, cogitandi; vel si vocem doleo &extimesco respicimus, ad voces affectus. Qvem Deum, et si cupiat, op tulari Reip. credamus? Referenda haec formula est ad titulum Impossibilitatis, vel ad verba syncritica, sub titulo superlationis. Omnia sunt tibi excitanda, Caesar. Sententia haec est: Resp. tibi iterum erigenda est. qvam ille variat per πρόσληψιν partium inqvibus Resp. consistit. Non fuit recusandum, qvin &c. Elegan Cap. VII. de Excerptis copiosae Orationis. gans est πλαγιασμὸς. Referendus est ad formulas asseverandi, vel ad vocem generalem sciendi. Sententia recta haec est: multa in bello civili turbantur. Nam tuam vocem invitus audivi. Formula est referenda ad vocem generalem improbandi. Recta sententia haec est: non laudanda tua vox est. Si ita vis.