# Polyhistor. Vol. 2 50

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2, DE EXCERPTIS ORATORIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/50

Ita in genere deliberativo multae occurrunt Orationum species, qvae ad genus deliberativum reducuntur. Enthymemata tamen è locis generis deliberativi capiunt, ut sunt adhortationes, dehortationes petitiones &c. Omnes enim circa τὸ faciendum versantur, ideoqve necessario generis deliberativi argumenta assumunt. Sed insunt singulis illis Orationum speciebus suae qvaedam formulae peculiares, qvae distingui â caeteris debent, ut in hâc nostra Oratione, qvae ad genus demonstrativum referenda, qvia est gratiarum actio, & singularem aliqvem characterem delineat. Qvi etsi locis generis demonstrativi utatur; verlatur enim in laude facti; tamen illa figura Orationis, qvam gratiarum actio ipsi circumponit, peculiares habet qvasdam formulas, & singulares, qvaedam argumentandi & amplificandi modos à caeteris distinctos. Qvae proinde omnia qvam diligentissime notari debent. Minores formulae connectendi periodicae, sive illae per particulas sive per formulas instituantur, diligenter qvoqve notandae sunt, &, ut puto, separatim colligendae, de qvibus supra cap. 4. diximus. Promiserat Starckius olim tales Locos Communes, qvemadmodum conceperat Epistolicos & Dialogicos; sed isti lucem non viderunt. Talium Locorum Communium rudimentum subministrare poterit Melchior Junius in Resolutione Orat. Cic. nam è lectione Orationum concinnari debent. Ac videmus etiam ipsum Ciceronem talibus formularum collectaneis fuisse usum: Apertè enim de se ipso scribit, se codicem habuisse, qvo collegerit varias Exordiorum formulas; ut, cum Orationi scribendae accingeretur, inde, qvae in suum essent usum, depromeret. Testatur etiam Qvintilianus, causarum patronos tales in promptu habuisse formulas, qvibus illi ut Delphico qvodam giadio uterentur, non immerito idcirco ab illo reprehensi, non qvi his subsidiis, sed qvi ineptè uterentur, & in Locis Communibus subsisterent, cum specialiora argumenta reqvirerentur. In hâc Oratione ad formulas generales referatur: Exordium formandi post diuturnum silentium. Ad Exordia Generis Demonstrativi referas hanc formulam; formulae Exordiorum in re magna, beneficio, victoria &c. laudandis. Amplisicandi beneficium aut factum in illo exordio. Primò per figuram incrementi: Tantam mansvetudinem &c. n. 1. 2. ab adjunctis n. 2. & 3. Amplificandi beneficium in gratiarum actione ab adjunctis, à personis reliqvisqve circumstantiis. 1.2. 3. 4. Vide Junium in resolutione Orationis Ciceronis p. 34. qvi liber optimè in subsidium pro colligendis formulis vocabitur. Attentionem parandi in Exordiis Generis Demonstrativi: Dere magna dicturus sum. NulDocilitatem parandi ex Enumeratione causalius tantum est flumen ingenii &c. rum, partium, adjunctorum. na. & 3. Benevolentiam captandi apud illum, qvom laudamus, & qvem antea offendimus. Exord, Orationis pro M. Marcello. Proponendi formulae, per remotionem & comparationem. Nullius tantum flumen &c. usqve, consecutus est.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
