Latin
58.1 to 58.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 58.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
V. Qui errorem suum fatentur, atque inviti in illum inciderunt, veniâ digni, n. 13. VI. Qvi privato officio in offensam potentioris incidit, ei hoc in culpam imputari non debet. VII. Qvi pacem in bello civili spadet, nulli culpae est obnoxius. VIII. Videtur placidus praeserendus esse parti ferociori nisi meliores partes seqvatur, n. 16. 1718. IX. Insidiae non sunt timendae illis, qvi publico beneficio venerabiles sunt, n. 2I. 22. X. Eorum, qvi Reip. praesunt, vitae &salus multâ follicitudine debet defendi, n. 23. 24. XI. Non complebit victoriae suae gloriam, qvi laceratum Remp. non erigit, n. 25. XII. Qvi Reip. natus est, &vivit, nunqvam satis sibi vixit, n 26. XIII. Vita principis &viri primarij in Rep. non annorum, sed meritorum, ratione definienda est. n2j. 28. XN. Diu non vixit, qvi non gessit res perpetuas, &in omne aevum duraturas, n. 18. 29. NN. Sola virtutis bellicae fama non parit tantam gloriam, qvantam Reip. restauratio, n. 30. NI. Ingrati cives sunt, qvi bello civili composito animum rebellem retinent, n. 3i. 32. Secundo instituendus est Codex morum seu chanicterum, in qvo colligentur illae sententiae, qvae idoneae sunt sub ministrare argumenta ethica. Notum enim est, tria esse argumentorum genera, Logica, Ethica &Pathetiea. Logica, sive probantia vel docentia, afferuntur ad rem probandam, qvorum copia colligi potest in Codice Thesium: Morata &Pathetica per totam orationem sunt diffusa, &maximam orationi conciliant gratiam. Nulla enim pene formula, nulla oratio familiaris, qvae non iis utatur: qvibus qvo magis referta est oratio, eò illa vivacior &illustrior est. Implicantur vero illa argumenta nonnunqvam verbis, ut unâ saepe voce ac epitheto contineantur: Neqve enim opus est, magno cum apparatu illa proponere. Infinita talia occurrunt, non in Oratoribus tantum, sed &Poëtis, praecipuè apud Comicos; qvi, ut speculum vitae humanae omnium animos repraesentant, ita pleni sunt talibus sententiis, qvae ex abdito eruuntur. atqve iterum aliis argumentis applicari possunt Fundamentum horum Excerptorum ponendum est in Aristotele lib. 2 Rhetor. c. 13. 1214. 17. qvibus ille hominum mores describit secundum varios status.