Latin
60.4 to 60.5
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 60.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Qvi malo coactus officium facit, in metu est, &dum in metu est, honus est; ubi metus cessat, ad ingenium redit. Nam ut Mimus ait: Malus, ubi bonum se simulat, est pessimus; &licet vi cogatur, tamen omnia simulate &fraudulenter agit. Ex v. 43. ad affectum amoris &benevolentiae, sub tit. Qvi? referri potest: Qvos benevolentia nobis adjungimus, ultro &ex animo parent. Ex v. 47. notetur character dominorum &patrum: Domini per metum servos in obseqvio retinent; Parentes per amorem &gratiam. Ex v. 51. Notetur ad Cod. morum character hominum morosorum: Morosi semper ad jurgia proni sunt, ut Demea Terentianus. Ad titulum Liberorum referatur: Liberi non emendantur jurgiis &verberibus. Haec igitur ad exemplum sint, si qvis è reliquis similia colligere velit, ac possunt eorum colligi infinita. Nam Comoedia, Satyra, Historia, perpetuum quasi theatrum exhibent actionum in vita civili. Historia recenset res verè gestas; Comoedia argumentum vel verum, vel fictum, velut rem gestam in theatrum producit: Satyra malos hominum actiones, quae adversus bonos mores institutae sunt, quasi per ludum jocumqve reprehendit. In his plus latet characteris virtutum, vitiorum, officiorum, quàm in omnibus Philosophiae Moralis praeceptis.