# Polyhistor. Vol. 2 60.4-5

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2, 60.4 to 60.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/60.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/60.4

Qvi malo coactus officium facit, in metu est, & dum in metu est, honus est; ubi metus cessat, ad ingenium redit. Nam ut Mimus ait: Malus, ubi bonum se simulat, est pessimus; & licet vi cogatur, tamen omnia simulate & fraudulenter agit. Ex v. 43. ad affectum amoris & benevolentiae, sub tit. Qvi? referri potest: Qvos benevolentia nobis adjungimus, ultro & ex animo parent. Ex v. 47. notetur character dominorum & patrum: Domini per metum servos in obseqvio retinent; Parentes per amorem & gratiam. Ex v. 51. Notetur ad Cod. morum character hominum morosorum: Morosi semper ad jurgia proni sunt, ut Demea Terentianus. Ad titulum Liberorum referatur: Liberi non emendantur jurgiis & verberibus. Haec igitur ad exemplum sint, si qvis è reliquis similia colligere velit, ac possunt eorum colligi infinita. Nam Comoedia, Satyra, Historia, perpetuum quasi theatrum exhibent actionum in vita civili. Historia recenset res verè gestas; Comoedia argumentum vel verum, vel fictum, velut rem gestam in theatrum producit: Satyra malos hominum actiones, quae adversus bonos mores institutae sunt, quasi per ludum jocumqve reprehendit. In his plus latet characteris virtutum, vitiorum, officiorum, quàm in omnibus Philosophiae Moralis praeceptis.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
