Latin
7.1 to 7.3
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 7.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Basilii Fabri Sorani phraseologicae collectiones laudantur. Tituli unicè non satis accurati. Qvintiliani sententia reprehenditur. Jul. Pollucis diligentia laudatur. Rima Excerptorum cura in oratione versatur, qvorum eò major habenda Datio est, qvò magis nitidae orationis cultus viro docto necessarius est. AMulta enim sunt &varia &minuta, ad qvae attendere debent, qvi orationis nitori student, singularibusqve observationibus, qvae &judicio &longo usu demum instituuntur, addisci debent: Cum Excerpta rerum &scientiarum faciliori negotio, vel ex methodo singularum disciplinarum, vel nostro arbitrio, adornari possint. Sunt vero in Oratione tria, ad qvae respicere debemus; Primum ut pura, deinde ut ornata, hinc ut copiosa sit. Puritas ergo dictionis primum locum occupabit. Hanc ut obtineamus, variis opus erit Excerptis, Grammaticis &Lexicis. Svadet Vives libro de Adolescentum institutione confectionem talium librorum, sed non distinctè satis eo in argumento versatur. Proposuit Jodocus Willichius in libro de verborum copiâ comparandâ modum, qvo nomina sub titulis communibus colligenda sint, exemplis de veste, togâ, horto, vineâ, in medium allatis. Nam sub Titulo vestis primum omnes phrases, qvae huic subjecto conveniunt, recenset, subjungi vult deinde derivata &composita. Hinc ad species vestium, ex natione, ex colore, à materiâ, descendit. Deinde ad vestes ratione formae consideratas procedit, &sic in caeteris. Sed ille modus â vulgatâ Lexicorum ratione non differt, nisi qvod classibus suis singula distingvuntur, qvod non aeqvè illi faciunt. Hinc verò verba pro categoriarum ordine disponere docet, qvâ de re ipsum audire juvat: Prima ratio haec esto, qvam docenli gratiâ praedicamentalem appellare visum est. Et sicut locupletiores arcas cistulis aut marsupiis refertas in promptu retinent, ut ex horum singulis alia atqve alia numismata aut depromant aut recondant: Ita studiosi adolescentuli vel in dicendo vel in scribendo, cum usus poscet, locos suos in manibus teneant, qvos ex praedicamentis certius petent, quam aliunde, cum sint omnium rerum &vocabulorum, qvae istarum signa sunt, veluti promptuaria, &certa spatia sic designent, ut sub singulis plerisqve locis justum intervallum intersit, &eum servabunt ordinem. Primò adsit ejus nativa significatio seorsum posita.