# Polyhistor. Vol. 2 70

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2, DE EXCERPTIS POETICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/70

Qvemadmodum apud Oratores, ita & apud Poetas morum & affectuum Collectanea sunt instituenda. Cum enim omnis poëleos vis in imitatione actionum consistat, actiones verò vel mores vel affectus exprimant, utrumqve Poëtae familiare esse debet. Sive enim Epicum carmen scribat, sive Tragoediam, sive Elegiam, seu de bono aliqvo gratuletur, de malo dolorem testetur, Satyramve scribat, omni loco & tempore morum & affectuum ipsi ratio habenda est. Perpendendi itaqve canones Aristotelici, & horum ductu notandi ex Poetis sub his titulis illi characteres morum & affectuum, qvi apud Poëtas occurrunt. Vel solus Virgilius mirus in iis artifex uberrimam eorum messem dat. Si qvis enim inter Poetas enthymematicus est, Virgilius est, qvi summâ ratione & judicio scribit omnia, in qvo mire vacillant caeteri Poëtae. Ovidius post Virgilium caeteris omnibus praeferendus est. Nam in Epistolis Heroidum, in libris Tristium, mira est affectuum & morum repraesentatio, adeo ut nonnulli in eo damnent declamatorias argutias, qvod nimium immoretur argumento suo, & manum de tabula tollere nesciat, novis si binde argutiis, ultra qvam par est, rem ornans: qvâ in re nemo sibi praeter unum Virgilium temperat, qvi illam, qvae in tacendo consistit, eloqventiam optime didicit. Non enim plus dicit, qvam debet, qvae maxima omnis eloqventiae virtus est. Ubertate tamen illa vehementer auribus blanditur Ovidius, & solet elegantia, etiam nimiâ, vel doctis interdum placere. Affectuum certe & morum tanta apud illum copia est, ut locupletare prae caeteris locos nostros possit. Caetera qvoqve enthymemata, qvae in Locis qvibuscunqve Rhetoricis ad bonum & malum pertinent, etiam hîc notari possunt & debent. Versantur enim carmina in omnibus causarum generibus, & qvoniam illa vel bonum vel malum pro fine habent, sive qvod laudetur, sive vituperetur, sive svadeatur, sive dissvadeatur, seu accusetur, seu defendatur, eadem argumenta hic obtinebunt. Id tantum notandum, qvâ ratione ab Oratore hic Poëta differat, & qvomodo ille enthymemata sua proponat. Etiam ex Oratoribus qvaedam in suum usum transferre Poëtae possunt. Ut à Poëtis spiritus sublimitatem & affectus sumunt Oratores, atqve ideo illis poëtas commendant Grammatici, certe Qvintilianus initium omnis institutionis puerilis à poëtis sumendum svadet; ita poëtae etiam ab oratoribus multa mutuari possunt, atqve debere illud facere judicat Vavassor libro de Epigr. cap. 14 p. 159. à Qvintilianisententiâ, sed sine causâ, alienior. Nicolaas Borbonius, praeclarus Vir gilii imitator, dicere solitus fuit, summo sibi usui semper fuisse in scribendis versibus Ciceronem.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
