Latin
DE EXCERPTIS POETICIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 73
Unproofread scanNot analysed yet
xionum usus est in prolixo carmine, ubi nihil magis interdum cruciat, qvam membris membra connectere. Sunt autem Connexiones illae vel membrorum majorum vel minorum: fiunt vel per particulas, vel per formulas. Occurrunt illae in singulis periodis, cum cola colis junguntur. Haec ego scripseram, cum ex Actis eruditorum Lipsiensibus innotuit de Deckenii observationibus Poëticis Antverpiae Ann. 1688 in lucem missis, qvas planè ad gustum meum esse ex ipsa argumentorum libri recensione observavi. Qvare cum nusqvam in officinis appareret liber ille frustrà à me qvaesitus, ad manus tandem meas pervenit, ultro illum mittente, qvâ est humanitate, Viro mihi amicissimo &celeberrimo Joachimo Fellero. Statim ut inspexi, gratissima fuit illa cogitationum nostrarum convenientia: Videbam enim ab illo autore plenius esse proposita nonnulla, qvae ego dudum &mente designaveram &discipulis meis privatâ informatione tradideram, &nunc his chartis notavi. Parte prima congessit ea, qvae ad Amplificationem Poëticam pertinent, Distributiones, enumerationes, descriptiones, egressiones, comparationes, inductiones, Synonyma, Periphrases, Invocationes, narrationes, Sermocinationes, Figuras, Fictiones, carminum artificia, ut Epithalamiorum, Genethliacorum &c. Sub qvibus singulis certa Inventionum lemmata ponit. Haec qvanqvam optime comparata sint omnia, confusa tamen ornamenta rebus ipsis &τῷ ἐνθυμηματικῶ &ad generalem amplificationis Poëticae titulum relata displicet. Pars secunda proponit characteres Affectuum, satis qvidem copiose, qvae tamen multis augeri modis possint: Qvod si enim solos Ovidii Tristium libros percurras, longè plures ex eo solo Tristitiae characteres ego olim notavi, qvàm notavit Deckenius. Nullos qvoqve morum characteres observavi, qvi omninò characteribus affectuum jungendi sunt. Parte tertia ęa proponit, qvae delectabile reddunt poerna, acuminum fontes, in qvibus ducem Masenium habuit. Parte qvartâ Ornamenta poëtica complectitur, in his numerat figuras, qvarum exempla adducit, sed insignes qvasdam omisit, inter qvas est Sejugatio nemini, qvod sciam, quam Danieli Vechnero in libello de Figuris notata.