Latin
LOGICIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 9
Unproofread scanNot analysed yet
Insigni hanc methodum praeterea elogio ornat. Hujus mysterii, inqvit, ea vis est quam in Kabala triginta &qvinqvaginta portis intelligentiae ex Arcanis Hebraeorum eruit Reuchlinus, ut scientiam rerum omnium &mundum doctrinarum universum, qvasi viva in tabellâ depictum, subjiciat oculis ordine plinè admirabili: Denique continet omnia &singula, singulaqve ut omnia &omnia ut singula ad amussim explicat, efformatqve illum qvem desideramus hominem, ex omnibus conflatum compositumqve disciplinis, qvem Qrator optabat, qvem Tacitus indicat, qvem describit Qvintilianus. Ac certè verum est qvadantenus convenire Lulliana haec loca, qvae illis tamen, ut ego puto, accuratiora; cum praedicata distinctiore ordine proponant. Beccherus qvoqve in nono suo organo id egit, ut titulis generalissimis verba omnia disponeret, usui in collectione &lificatione futura, de qvo lib. 2. c. 4. p. 343. Sturmii consilia, qvod ego sciam, nemo secutus est, aut eum in se laborem suscepit, praeter Joannem Benzium, qvi discipulus Sturmii fuit, ejusqve luculentum specimen dedit in Thesauro Elocutionis Oratoriae Graeco-Latino Basileae Ann. 1581. in folio edito, qvo praestantissimos Graeciae Oratores resolvit: Qvod sane opus omnibus in Graeca eloqventia collectaneis praeferendum est. Idem qvoqve in latina linguâ simile qvid tentavit, sed compendium tantum ab illo habemus, vel sic tamen magno usui futurum. Qvem si ille laborem ad exemplum Graecae linguae instituisset, adductis integris auctorum sententiis, &appolito loco, haberemus profecto Nunc rudimento illo contenti in illo genere opus elaboratissimum. simus, qvod Argentorati Anno 1596 sub titulo compendii Thesauri Latinitatis purae in 8. prodiit. Loci omnes LXXVI. sunt, sub qvibus ille totam linguam latinam, ut antè linguam graecam, disposuit, vocabula qvoqve simplicia eo. ordine pueris ediscenda antea in lucem miserat. Ipsos qvoqve locos, nudos scilicet titulos, in usum excerpta colligentium Argentorati Ann. 1588. in 12. edidit. In singulis locis ita rem instituit, ut primo ponat nomina Substantiva cum Synonymis, tam simplicibus qvam metaphoricis, his subjungat adjuncta sive epitheta, qvae pleraqve ad praedicamentum qvantitatis vel qvalitatis pertinent: Haec excipiunt Actiones, qvae phrases continent. Hinc seqvuntur Personae cum Synonymis: Hinc adverbia; qvibus singulis sua qvoqve subjiciuntur Adjuncta &Actiones. Hinc eodem modo procedit ad cognata, affinia, contraria. In Thesauro Graeco praeter haec addit σύνθετα sive conjuncta, &sententias, qvas παραδείγματα vocat. Exemplo esto Locus 47. Fortitudinis. Hic primo loco est substantivum cum Svnonymis. Fortitudo, Virtus, Animus Magnanimitas, Strenuitas, Vires, Robur, Nervi. Subjiciuntur Adjuncta &Actiones. Hinc seqvitur Persona cum Synonymis, Fortis, Vir, Vtrilis, Animosus, Magnanimus, Fidens, Serenuus, Vehemens, Acer, Alacer, Magnus, Altus, Celsus, Excelsus, Erectur, Validus; Robustus, Nervosus. Subjiciuntur &hic adjuncta &actiones. Seqvuntur adverbia Fortiter, Viriliter, Animosè, Strenuè, Naviter, Vehementer, Acriter, Nervosè. Seqvuntur jam porro Audacia, Ignavia, Securitas, Periculum, Otium, Labor, Celeritas, Tarditas, Patientia, Impatientia, Constantia, Pertinacia, Inconstantia cum Synonymis, Personis, Verbis, Adverbiis, singulaqve cum adjunctis &Actionibus, ut si de Fortitudine qvid dicendum sit, tam phrases qvam sententiae mirifice variari