# Polyhistor. Vol. 2 ix

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2, PIIS MANIBUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/ix

Divinas heic pandit opes, heic totus Apollo est
Qua patet, hic Pallas prodigiosa latet.
Pondera sunt Verbis, doctae sua gratia lingvae,
Et distincta suis plurima rara locis.
Scribunt indocti doctique volumina paßim,
Corrasamque petunt, sed sine fronte, stipem.
Scrinia compilant, rapiunt tua vellera Jason;
Aut eadem Patres quae cecinere canunt.
Hic nova multa leges. Non heic Aesopia cornix
Non hic furtivae cernimus artis opus.
Non agit Hic actum, chordâ vel oberrat eâdem,
Nec toties crambe cocta recocta placet.
Pulchra nitet rerum facies, cultusque decorque,
Judiciique fidem litera quaeqve facit.
Dum curae fuit apta loqui, dum scribere docte,
Nec sine delectu plura referre labor.
Dent alii mala mixta bonis, dent ordine nullo,
Parturiantque novum Secula pigra chaos.
Non confusa suis fallunt heic aera lupinis.
Quae prosint solidâ digerit Iste manu.
Quam nihil invisa est Novitas, invisa Vetustas:
Omnia momentis ponderat Ille suis.
Nil temere quicquam damnat, nil Zoilus afflat,
Respuit insanam mens generosa Crisin.
Digi
Googl

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
