Latin
Cap. I. de Excerpendi ratione
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 xxi
Unproofread scanNot analysed yet
Id autem fieri non poterit, si in ordinem, non lectionis sed rerum, excerpta dispenses: Sparsi enim erunt in plurima capita, qvae magnum insulsumque negotium sit singula perserutari. Deinde ille contuitus, qvo conseqventer excerpta recognoscuntur, operis totius memor am refricat. Praeterea multa offeruntur legenti egregia, qvae certum incaput nullo modo, aut agrè, possis referre: qvae tamen in adversariis nullo labore consignabuntur, nec magno opere, cum voluntas feret, invenientur. Itaqve prior hic labor id genus adversaria conficiendi meâ sententiâ multum voluptatis habet, multumqve commoditatis: neqve ullius taedii declinandus est metu. Altera autem opera disponendi in sua loca, &capita, qvae ad eandem rem faciunt, manifestum pretium habet: Namqve sub titulo (exempli gratiâ) Amicitiae, Prudentiae, Timoris, ac rerum hujusmodi, tàm mult i brevi videbis coacervata ex operibus, qvae legeris, ut ipsemet mireris. Haec ille, cujus minimè spernenda consilia sunt, idemqve Sturmius in libro de lingvae Latinae resolvendae ratione probat. Et sanè, qvod ad Adversaria attinet, ea magis, qvàm caeteri Excerptorum libri, sunt necessaria. Novi enim Viros doctos, praecrirorum autores librorum, qvi nullis aliis libris, qvam temerè congestis Adversariis usi fuerunt, qvae semper secum etiam in itineribus habuerunt, &in iis obvia quaeqve statim consignarunt. CAP. II. DE EXCERPTIS PHRASEO