# Polyhistor. Vol. 3 102.5

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE LIBRIS MYSTICIS ET SECRETIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/102.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/102.5

quô agat de magno opere Philosophorum, praedicitque magnum Theologum, quem vocat verbum divinum vertendo Graecam vocem in Latinam, illud perfecturum; cum tamen ipse manus nunquam huic operi admoverit. Sed illa centuria in editione Amstelodamensi non comparet. * Fuit, qui narravit, speculis quibusdam Astrologicis Nostradamum ad has praedictiones usum. Nam, qui arcaniora Physica & Astrologica cognita habent, ajunt è metallis, tanquam Planetis terrestribus, eâdem configuratione, qua Planetae in Thematibus Natalitiis ponuntur, sub certis constellationibus specula fieri posse, in quibus futura cernantur. Talia specula non pro hominibus tantum, sed & nationibus, urbibus, seculis, ut illi ajunt, fabricari possunt. Sed de iis in vita ejus nulla vel suspicio apparet. * Id quoque memorabile est, quod hoc in loco minimè praetereundum. Adduxit Vir Cl. Borrichius in Dissert. suâ IV. de Poëtis, Anno circiter S1.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
