Latin
112.5 to 112.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 112.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Hic verba illa οὕτως ἔστι τὸ ἐννεαγράμματον μαθειν, quae περιφράζει Xylander, aliquid mystici continere videntur, ut postrema illa de filio Dei denuò perpessionibus obnoxio, vel à Cedreno vel aliunde, assuta videntur: quod inter Democriti dogmata fuisse nemo credit, nisi per mirabilem vel προφητίαν, vel πρόληψιν. Alludit verò nomen illud ἐννεαγράμματον ad illud naturale corpus, quod, quanquam metaphorico sensu, caput χρυσοποιίας habetur, versibus Sybillinis expressum: quarum initium est, ἐννσαγράμματʼ ἔχω, τετρασύλλαβον εἰμὶ. νόει με. &c. Novem literas habeo, quatuor syllabas: intellige me. &c. Sunt autem sex versus, Cap. X. de libris Physicis secretioribus, praecipuè Chemicis. sus, &habentur lib. 2. Carm. Sibyll. p. 171. edit. Obsopaei. Aymarus Ranconetus non malè exposuit de Arsenico. Norunt enim artis ejus vel tirones, quam venerabile Arsenici, neque sine causâ, apud Chimicos nomen sit, sed suo tamen sensu. De hoc τετρασυλλάβω ἐννεαγραμμάτῳ egit quoque Olympiodorus, fol. 167. Cod. Alt. &Stephanus Philosophus in ποαρει. V. qui vocat τῆς σοφωτάτης ἐννοίας τὸ πρόβλημα, &super hoc aenigmate longam commentationem instituit.