Latin
DE LIBRIS PHYSICIS SECRETIORIBUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 115
Unproofread scanNot analysed yet
ris alicujus opus esse: Cum Saraceni primum A. C. 640. Aegyptum subjugarint, ac per Caliphas suos 600 annis sub imperio tenuerint, urbemque opulentam Alcair circa A. C. 970. aedificarint. Hi Medicinam, Astronomiam, Chimiam, postquam Persicas opes omnes in se derivarunt, multis impensis, magnaque industriâ excoluerunt: praecipuè illi potentissimi Dynastae, Almansor, Hazon, Raschydus, Alaminus, &Almaimon, ipsi doctissimi, quique doctos viros è Judaeis, Christianis, omnibusque gentibus evocarunt, Graecorumque libros praecipuos in Arabicam linguam converti curarunt: ut florerent tum in Aegypto omnes doctrinae, cum crassissima barbaries Graeciam, Italiam, Galliam, Germaniam obsideret. Neque tamen tunc perdita apud Graecos Chimica studia, ut fortè Reinesius existimat, fuerunt: sed, quod in Germaniâ, Italiâ, Galliâ vidimus, sub ipsa barbarie clanculum illa disseminata. Neque enim ex eo, quod scriptores deficiunt, artis interitus inferri debet, quae ab antiquissimis temporibus, non scriptis, sed potiùs per institutionem vivi praeceptoris, propagata fuit. Latuerunt illa in monasteriis apud Christianos studia, unde, si qua in publicum prodierunt scripta, ut sanè non pauca etiamnum ex iis supersunt, ob barbariem &impolitiem dictionis contempta fuerunt. Verùm, ut ad objectionem Reinesianam revertamur, non illa adeo firmo talo stat, quin elidi possit. Illud Ismaëlitarum nomen non tum demum, sed dudum ante illa tempora, usurpatum; nam &Hieronymus in vitâ Malchi Ismaëlitarum Arabum meminit. Et verò de Arabum veterum peritiâ in secretis doctrinis res notissima est. Fuisseque apud illos Magorum nomen priùs quam apud Persas auditum, Conringius de Antiq. Acad. in Suppl. 5. testatur. Unde verò certissimis documentis ostendet Reinesius, scriptorem hos tantùm Aegyptios Sophos, non alios intellexisse? Cum ergo in conjecturis tantum vis argumenti subsistat, nil facit ad infringendam hujus scripti γνησιότητα. Neque possunt speciales illi Zosimi, qui de variis metallicis agunt, tractatus adeò discerpi, ut variis autoribus assignentur. Ideo enim vel maximè Oecumenici nomen obtinuit, quod ad varios artis hujus recessus se diffuderit: quemadmodum ille titulus primùm Hermeti, deinde Johanni Sacerdoti, tum Democrito, &Stephano ab Anonymo in libro de ratione dealbandi tribuitur. Fuit ergo horum librorum scriptor Zosimus, ex Reinesii sententia, Co-40 mes &Exadvocatus Fisci, &Historicus, qui Theodosiorum tempore vixit; ut Borrichius verò opinatur, aetatem Constantini M. longè superat. Reinesii verò sententia vel ex eo rejicienda est, quod historiae scriptor Ethnicus, hic vero Christianus sit, quem antea Philosophum Alexandrinum dixerat, quem à caeteris ejus nominis distinguere Suidas videtur. Et Pelagius, qui Zosimum citat, vocat τὸν ἀρχαῖον Ζώσιμον. Magnam hîc disputationi de Christianismo Zosimi ansam praebet Photius, qui Cod. 98. in recensione Historiae Zosimi illum paganorum religionem secutum ait; &in recensione codicis 170. librorum sc. 15.