Latin
117.1 to 117.3
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 117.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
variorum animalium apparitionem &dictorum è Prophetâ Esaia ad illa applicationem, nihil aliud, quam varia operis philosophici φαινόμενα significantur, quod iis, qui in lectione illorum librorum exercitati sunt, facile judicatu erit. Gretserus verò commentator, ut facilè credo, obscura sibi haec esse omnia, neque, quo tendant, perspicere posse, fatetur; *Occurrunt in hoc Zo-45 simo nostro quaedam etiam memorabilia, quae ὡς ἐν παρόδω hic etiam monet Reinesius, quod antiqui Prophetae Chemmis, unde ars ipsa dicta est, mentionem faciat, quod codicem Ebraeum non à multis, sed ab uno interprete in Graecam &vulgarem Aegyptiacam linguam translatum dicat, de quo nihil apud alios dicitur, nisi fortè locum è Philonis libro de Vita Moisis huc pertrahas, qui de festo die à Judaeis &Ethnicis in memoriam Versionis Bibliorum Graecae celebrato aliqua memorat. Scriptorum ejus tituli plures apud Photium in Cod. 170. &in his ipsis libris citantur. Legi &de Zosimi scriptis Borrichius in libro saepius laudato potest. In codice hoc Altenburgensi aliter quidam librorum tituli formantur, quàm in codice Parisiensi. Et in ipso illo codice aliter illi citantur. Est &inter Zosimi scripta liber περὶ ὀργάνων καὶ καμίνων, cum iconibus adjectis, quarum aliquas Borrichius exhibuit. In Zosimi scripta Olympiodorus commentatus est, cujus liber etiam in 46 codice Altenburgensi habetur; in cujus tamen aetate definiendâ magna sententiarum varietas est. Salmasius hunc extremis Graeciae temporibus vixisse ait, quem ex eo refellit Reinesius, quia nullam Stephani, scriptoris anno 620. florentis, sed Zosimi &Synesii, qui proximè illum praecesserint, mentionem faciat, more illorum scriptorum, qui in arte suâ antecessores semper in ore habent. Reinesius &Lambecius, uti &Conringius, Olympiodorum Thebanum Historicum, &Olympiodorum Philosophum Alexandrinum pro uno eodemque agnoscunt. Planè in eo demonstrando operosus est Lambecius. Suidas de Olympiodoro Philosopho Alexandrino memorat, ad quem audiendum Proclus Lycus se contulerit. Peripateticus ille fuit, sed tamen &in Platonis libros commentatus est. De Olympiodoro, qui rerum civilium studio se addixit, &libros Historiarum scripsit, Photius Cod. 80.