# Polyhistor. Vol. 3 123

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE EO, QUOD IN DISCIPLINIS DIVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/123

Quin & vaticinandi quibusdam instinctum adeò efficacem fuisse accepimus, ut mera oracula fundere viderentur: Quae omnia potestatem humanâ majorem & τὸ θεῖον in ipsa etiam discendi methodo declarant. * Testatur quidem alicubi Cornelius Agrippa: esse artem quandam sed paucissimis cognitam, ita informandi exornandi & illustrandi fidelem & purum hominis animum, ut ex ignorantiae tenebris repentè ad sapientiae & doctrinarum lumen evehatur: è contrario vero aliam facultatem immundos atque incredulos, reconditis quibusdam arcanis, eodem sapientiae & doctrinarum dono rursus exuendi, & pristinae suae ignerantiae restituendi. Quam si ille alios artem docere potuisset, magnus ille nobis Apollo fuisset. Nos eam rectiùs ab ipso illo artium omnium Parente Pansopho, Sancto Spiritu, qui super Apostolorum capita se effudit, veri illo Duce ωκυμαθεῖς & θεοδίδακτοι, didicerimus. * Cui non deprehuntur certae in artibus inventis periodi & revolutiones? Nostra secula divinum Typographiae beneficium habuerunt, quod ab omni aevo fatali quodam sigillo absconditum fuit. Illa pulveris pyrii ars quoque nunc in lucem prodiit, quasi orbis extremo incendio praeluderet. Veniamus ad ipsas artes & scientias, & quid in illis θεῖον videri possit rimemur. Consideamus primùm in puerorum subselliis, atque inter ipsos ἀναλφαβήτους nos teneamus, ibique literas syllabasque aucupemur. Magnum in his miraculum est. Quot habemus artes, disciplinas, volumina, ex paucis his elementis nata omnia videmus. Est praeterea philosophia quaedam Alphabetaria, quae non pueros, sed magnos profectò doctores exerceat. Notas literarum singulis gentibus familiares videamus, scribendi rationem modumque perpendamus; & primas illis animi, indolis, ideas impressas deprehendemus. Ac optandum sanè esset, omnium populorum nobis characteres fuisse servatos: ita vel ex eorum collatione mutuâ multa abstrusa investigaremus. Quemadmodum ex punctis, lineis, circulis omnis producitur quantitas, atque ipsa corporum habitudo in iis fundatur: ita ex his characteribus, eorum simplicitate, positu, ductu, animi quaedam indoles, è convenientia quaedam quasi migrationes elucent. Prima mentis porta verbum & scriptura est, quâ se in aurium oculorumque sensus ingerit. In ipsis literis divinum quid latere vel ex eo agnoscimus, quod accessione literae He Abramo divina virtus inspirata videbatur. * Quanta sunt in nomine Tetragrammato mysteria! quae integris libris non evolvunt Cabalistae. Multa de sacris nominibus Judaei nobis narrant, quibus mirificam illi potentiam tribuunt. Ipse Dei Filius, aeternus ille λόγος, verbi nomine vocatur, de quo Reuchlinus mira è Cabalisticis libris nos docet. Quanta cabalae illius literariae mysteria sint, ii norunt, qui sacris illis sunt initiati: Quibus magna volumina quidam impleverunt. Longa est Jamblichi in libro de mysteriis Aegyptiorum sect. 7. c. 4. & 5. de divinis nominibus, eorum significationibus, disputatio. Mentionem facit Jacobus Sponius in accuratissimo suo Itinerario lib. 2. pag. 53.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
