Latin
DE EO, QUOD IN DISCIPLINIS DIVI
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 126
Unproofread scanNot analysed yet
Est sane in sonis aliquid θεῖον, ut ad illorum contemperationem, mirabilem sanè &mysteriis plenam, totius universi mensuram veteres Philosophi inierint: Quos ubi numeris suis Poëta scitè &rectè illigaverit, penè ad Orphica miracula patranda aptum dixeris. De divino illo, quod in Musica est, praeclarè Jamblich. Libr. de Mysteriis Aegypt. sect. 3. c. 9. philosophatur. Philosophia, quae in contemplatione rerum consistit, eo ipso nomine divini quid inferre videtur: quid enim est θεωρεῖν, nisi à sensibilibus animum ad 16 τὰ ἀόρατα abducere? *Hîc principem locum naturalis philosophia tenet; In quâ omnia à sublimiore principio arcessenda sunt, quam vulgò fit. Pecora sunt &fungi, qui in naturae operibus ubique praesentem DEI manum non sentiunt. Stupida est atque iners natura, si ab illo discesserit. Nullo vinculo illa continetur, nisi ille nodos strinxerit. Quod cum agnoscerent gentium Philosophi &Poëtae, qui Jovis omnia plena ajebant; quis credat nunc reperiri homines, qui rectore destitutam sibi ipsi hanc machinam permittant? Plus est miraculorum in naturâ quàm vulgò credimus. Quò oculos vertimus, quo 17pedem movemus, in illa incurrimus. *Vel in minimo insecto divinam manum deprehendimus. Omnis illa corporum membrorumque compositio, illa universi omniumque animalium admirabilis fabrica, intelligentiam &mentem operatricem arguit. Providentia ex omnibus elucet. Vel Talpam videas: omnia in illa ad suos usus comparata, oculi, aures, ungues, membra omnia. Quod cum perpenderet Cardanus, mirè alioquin misereque in illis quae Spiritus sunt fluctuans, ac Talpâ ipsâ interdum caecior, hic tamen vel à Talpâ oculos visumque recipit, cum in hunc quasi ἐνθουσιασμὸν prorumpit: Palam est igitur, naturam in cunctis sollicitam mirum in modum fuisse, nec obiter, sed ex sententia, omnia praevidisse, hominesque, quibus hoc beneficium Deus largitus est, ut causam rerum primam inveniant, participes esse illius primae naturae: neque alterius esse generis naturam, quae haec constituit, ab illorum mente, qui causam corum, cur ita facta sint, plenè assequi potuerunt. Felices igitur meritò vocat Virgilius, qui rerum cognoscere causas potuerunt. Sed quot illorum sunt, qui cognoscunt? In nebulis toti versamur. Cum Athenienses verum Dei cultum ignorarent, τῷ ἀγνώσῳω θεῷ aram po18 suere. *Nil temerè nos dicemus, si omnia ignorare nos dicamus. Expedire in ipsis principiis nihil possumus, nisi ad ἄγνωστον aliquod &incognitum refugiamus. Rident Lyncei nostri eos, qui ad Qualitates occultas confugiunt. O boni, nescitis quam vos in ipsis demonstratiunculis vestris nihil sciatis! At vero, dicitis, in ipsis minutiis naturam recognoscimus, in particulas oblongas, ramosas, globosas resolvimus: nihil oculos nostros perspicillis armatos effugiet. Sed nihilo tamen sapientiores per vos facti sumus. Quamdiu rerum mistiones ignoramus, nihil omninò novimus. Propiora illa potius prensanda sunt, quam remotiora. In illis habitat natura, moratur, palpatur: In his dispersa est, &à sensibus recedit. Ita plerumque comparatus est hominum animus: Trinsfugit in medio posita &fugientia captat.