Latin
DE EO, QUOD IN DISCIPLINIS DIVI
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 129
Unproofread scanNot analysed yet
24 men ut sunt in omnibus propemodum disciplinis quaedam θαυμαστά, quae non capiunt omnes, neque scire interest; ita &hîc fortassis aliqua sibi summus ille Magister reservavit. *Habet Deus quaedam, ut ita dicamus, reservata, ad quae 25 non admittuntur, nisi pauci illi, quos ardens evexit ad aethera virtus. *Sunt in 26 illis praecipua: Futurorum praenotio, sive illa à siderum configurationibus sive aliunde deducatur: Summi arcani physici cognitio, ac Temporum accuratae rationes, quas ille antiquus dierum ac Pater temporum, arcano consilio, hominibus voluit esse absconditas; Etsi sunt nonnunquam, qui παρακύψαι in illa, illo connivente, arcana conati sunt. Versamur in magnâ illâ Dei familia, infantes alii &pueri; alii maturiore in aetate constituti: Ubi illis nonnulla scire inutile non solum, sed &periculosum est; Hi verò in domestici regiminis societatem nonnunquam admittuntur, ita tamen, ut occultae rerum dispensationes ad solum Patremfamilias spectent. Ille è singulis scientiis aliquod δαίδαλμα, τέχνημα, magisterium sibi seposuit, quo beat interdum filios; cum caetera illa etiam τοῖς ἔξω concedat. Qui Medicam artem profitentur, quotidie illud sibi Θεῖον propositum ha. 28 bent. Sive enim corporis structuram oculis rimantur; nihil in illâ est, quod non opificis sapientiam loquatur: sive cum morbis illis res est; tot sunt illorum formae &figurae, tot in illorum causis recessus, ut saepè illis in τῷ θείω subsistendum: Quod &Hippocrates vidit, &integro libro Hieron. Jordanus exposuit. Testantur hoc prodigiosae, quas aliqui congesserunt, Historiae, &super quibus Mericus Casaubonus in libro Anglicâ linguâ scripto, de credulitate &incredalitate in rebus naturalibus, moralibus &civilibus multa, ipse tamen ὀλιγόπιστος, disquirit. Est in ipsis remediis θεῖον aliquid, quibus, utut efficacissimis, saepe manum injiciunt fata. Quaedam ab imperitâ &plebeia manu exhibita ultra fidem operantur. Vilia saepe &contempta gravissimos &lethales morbos avertunt. Est ubi coeli siderumque influxus vires medicamenti auget, suspendit, tollit. In medico quoque ipso τὸ θεῖον singularis quaedam felicitas adjuncta testatur. Est in mediocriter doctis illa in indagandis morbis remediisque applicandis ἐυστοχία, quae doctissimos interdum destituit. Sunt qui medicâ vi pollent in morbis per tactum curandis. Quod cum Regibus Galliae &Angliae hereditarium credatur munus, fuit tamen in Angliâ Valentinus Greatreak, qui idem felici successu fecit, ut sunt de eâ re multorum fide dignorum hominum perscripta testimonia. Ne quid de Viris dicamus, qui precibus à Deo salutem aegrotorum impetrarunt.