Latin
DE EO, QUOD IN DISCIPLINIS DIVI
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 131
Unproofread scanNot analysed yet
34 ti restituerunt, an vera an ficta, narrant Historici: Quibus etsi fraudes nonnunquam immistae; tamen vel affectata illa à Principibus divina ἀξιώματα illius θeis opinionem abesse à Republicâ non debere declarant. Legimus rem Romanam in praecipitio stantem fatorum manu ab interitu saepe revocatam; quoniam orbis imperium Romae destinabatur: Cui Romulus, vel arcano consilio, vel magica arte, ut quibusdam creditur, praelusit, cum in meditullio urbis fossam, cui mundi nomen, faciendam curaret, inque eam à peregrinis particulam terrae patriae injiciendam imperaret. *Quoties ab extre 35 mo periculo Reges divino quasi monitu revocati! victoriae tempestatum &procellarum subsidio obtentae! Genii ipsi in hostes pugnare visi sunt! Quibus in rebus qui nullas Fato partes tribuit, nae is ad omnes rerum sensus obsurduit, aut omnem bonam mentem ejuravit. Infinita cumulare ex omnium temporum gentiumque annalibus poteramus, si nunc rem illam ageremus. Utinam Vir rerum Civilium peritissimus, Boclerus, qui Theatrum Fati scribere voluit, librum illum absolvisset, magnam huic argumento facem accensam videremus. In causis judicandis singularis Principum nonnullorum ἐυστοχία, quae vel sapientissimorum) Ctorum peritiam antevertit, θεῖον juridicum nobis ob oculos ponit. Ne quid de divinis in omni gente etiam barbara judiciis hîc dicamus, quibus explorari reorum, deficientibus testimoniis, vel innocentia, vel culpa consuevit. *In terrarum ac regionum cognitione, quod θεῖον 36 geographicum vocabimus, illud deprehendimus: Certis temporum periodis, ac fatali quâdam lege earum notitiam mortalibus recludi, atque iterum insuperabiles navigantibus obices poni, ut vel improbo labore frustra quaerant. Antequam Hispani in Americam Peruvianam venirent, audita è fodinis ad barbaros operarios vox fuit, quae intactos pro peregrino populo thesauros relinquere jussit. Visae è longinquo terrae quaedam, repellentibus semper ventis, adiri non possunt. Quaedam etiam, si fides itinerariis habenda est, detectae, oculos hominum fugere videntur. *Illius in rebus civilibus 37 Seis statua Mercurialis est, &filum quasi Ariadnaeum praebet Historia. Pulchrè S. Augustinus lib. de vera religione cap. 25. Quoniam divina Providentia non solum singulis hominibus quasi privatim, sed universo generi humano tanquam publicò, consulit: quid cum singulis agatur, Deus scit, atque ipsi, cum quibus agitur, sciunt; quid autem agatur in genere humano, per Historiam commendari voluit &Prophetiam. Verùm, de quo non sine causa Conringius lib. de Civ. prudent. cap. 14. queritur: perquam pauci historici illam diviniorem causam justa commemoratione prosequi solent: quidam de industria hoc videntur agere, ut excutiant lectorum animis τοῦ θeis curam: quod tamen Machiavellus, minimè omnium caeteroquin religiosus, advertere potuerit. 88* Sed nos tandem manum de hâc tabula, ad illum DEI digitum, qui flammeis characteribus sapientiam suam Apostolorum animis inscripsit, intendimus. Inde nos ardentissimis precibus θειον illud, sine quo ἐντελέχεια sua deest scientiis, arcessemus. Sedibus aethereis Spiritus ille venit, qui nos ducet in omnem veritatem &per orbium coelestium ἐγκυκλοπαιδείαν aliquando circumducet.