# Polyhistor. Vol. 3 136.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 136.1 to 136.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/136.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/136.1

Ita fieri in rebus arcanis solet, ut, quae ignota sunt, multis additamentis à credulis exaggerentur, à contemptoribus aliis commentis ultra fidem in risum vertantur. In his media via semper tenenda sapientioribus est: semper cogitandum, multa esse naturae arcana, quae vel sapientissimis incredibilia videbuntur. * Sola illa Apollonii Thyanéi vita, quam Philostratus reliquit, multa nobis mirabilia de his Indiae sapientibus tradidit. Quae etsi sciam à Gabriele Naudaeo in Apologia hominum Magiae insimulatorum pro confictis haberi, neque adeò in omnibus ab illo dissentiam, non satis tamen ab illo probari putaverim, in invidiam Salvatori nostro conflandam haec excogitata. * Supersunt Patrum ipsorum testimonia, qui honorificè de Apollonio sentiunt; & è simili olim scholâ venisse primos illos Christi cultores novimus, occulto impulsu motos, & tanti mysterii, si fas ita loqui est, conscios. Quod si aliqui calumniatores his similibusque exemplis abusi fuerunt, ad divinam Christi majestatem imminuendam, id ad illorum potius malitiam, quam ad innocentes referendum est. Mirificè in Apollonii laudes effunditur Flavius Vopiscus in vitâ Divi Aureliani cap. 24. ubi de apparitione Apollonii Aureliano civitatem Thyanam eversuro factâ narrat: Vocat eum celeberrimae famae autoritatisque sapientem, veterem philosophum, amicum verum Deorum, subjicitque haec suae narrationi. Haec ego à grivioribus viris comperi, & in Ulpiae bibliothecae libris relegi, & pro majestate Apollonii magis credidi. Quid enim illo viro sanctius, venerabilius, antiquius, diviniusque inter homines fuit? Ille mortuis vitam reddidit: ille multa ultra homines & fecit & dixit: quae qui velit nosse, Graecos legat libros, qui de ejus vitâ conscripti sunt. Ipse autem, si vita suppetat, atque ipsius viri favori usque quaque placuerit, breviter saltem tanta viri facta in literas mittam: non, quo illius viri gesta munere mei sermonis indigeant; sed ut ea, quae miranda sunt, omnium voce praedicentur. De Alexandro Severo Lampridius memorat, illum in larario privato coluisse sanctiores animas, Christum, Abra19 hamum, Orphea, Apollonium. * Photius vitam ejus à Philostrato descriptam recenset Cod. 44. & uberiùs Cod. 241. Philostratus ipse moratam ipsi vitam tribuit.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
