# Polyhistor. Vol. 3 136.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 136.5 to 136.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/136.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/136.5

Mirificum ait fuisse contemptorem divitiarum, ut & suas ipse possessiones germano fratri aliisque sponte concesserit, & à nemine potentiorum pecunias acceperit, quantumvis illi multa merenti obtruderent. Negat Philostratus fuisse praestigiatorem, sed per vitae puritatem & per philosophiam omnia dicit praestitisse.* Ridet vero, ut absurda, Photius, quae de Indis Philosophis narrat Philostratus: dolia apud istos plena imbrium & ventorum, quibus datum fit regionem compluere in imbrium penuria, iterumque discussis imbribus siccare, dum alternis aquam ventumque è doliis suppeditent. His similia, ait Photius, dementiae plena & alia plurima prodigios? consinconfingit.* Sed mallem ego in istis suspendisset judicium Photius, cui nulla 21 quidem suspicio occultiorum naturae operationum fuit. Qui in his nullum gustum habent, facilè omnia pro praestigiis & imposturis habent * Ego quidem temerè falsitatis arguere nolim, quae hîc tradit Philostratus. 22 Non est adeò absurdum, dari posse naturas summè humidas, summeque flatulentas, quae fortassis arte secretiore chemica ita praeparari possint, ut fermentum aliquod magnae massae elementari praestare queant. Atque hae aliquo subjecto naturali concludi possunt, aliis quibusdam appositis eliciendae. Multae latent in corporibus affectiones mirabiles, quae non nisi per συδυγίαν inde educuntur.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
