# Polyhistor. Vol. 3 137

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE COLLEGIIS SECRETIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/137

* Acus ferrea se ad septentrionem convertit; sed 23 tum demum, si magnete illinatur: Quod, etsi tritum est, est tamen admirabile, nec ullo humano ingenio indagandum. Quas non effervescentias salium & sulphurum mistiones parant? An non nitri sulphurisque conjunctione excitari immanes concussiones & plus quam tempestates possunt? Haec suo tempore Photius non credidisset. Videmus conclusos lacus, mineralibus sine dubio turgidos, si lapide injecto moveantur, fermentatione momentanea in vapores, hos in imbres, tonitrua, ventos, resolvi. Nilo circa solstitium aestivum nubecula tenuis nitrosa roscida incumbit, ut Chambraeus observat, quae aestuare totum & per omnes agros diffluere facit. De fluvio Bohemiae Wodolanka observat Balbinus in Miscellaneis Historicis regni Bohemiae lib. 1. c. 28. rusticos, quoties sideratio aliqua agris siccitatem invexerit, aquam hanc haurire certatim, ac in fontes & puteos suos, qui exaruissent, infundere, certamque eo pacto sperare pluviam, nec spe falli. Addit judicium suum Balbinus: Possunt abcaecatae ariditate fontium venae quodammodo reparari, possunt halitus & humida quadam effluvia concitari, possunt aqueo magnetismo nubes attrahi. Quodsi ergo spiritosa quaedam talis substantia in naturâ latitat, ut illa exempla innuunt, quid vetat, illam vase per artificium concludere, & fermenti instar in aërem immittere? quemadmodum ex tenui nubecula, quae monti Tafelberg dicto in Promontorio bonae spei imminet, & ob exiguitatem & similitudinem oculus tauri dici solet, in fermentum & insanas tempestates totius aëris vicinia conjicitur. Narravit mihi amicus, Italum ab Hungaro quodam edoctum procellas, cum vellet, excitasse, De Empedocle etiam memoratur, illum magiâ naturali adeo polluisse, ut ventos, quoties vellet, excitaret salubres, dispelleret pestilentes. Memorabile est, quod de vorticibus illis aëris ex mari provenientibus memoratur, illos cultro in crucem secto diffindi posse, sed additis sacris ex Joannis Evangelio verbis, qui abusus tamen insignis est. Testatur hoc Thevenotius in Itinerarii sui parte 2. lib. 4. c. 3. Stephanus Lusignanus in descriptione Cypri memorat, à Famaugusta interitum hoc modo quosdam Batavos avertisse. De eo Helmontius in Tractatu, qui inscribitur * Henricus Mundt in libro de aëre vitali cap. 13. alià 24 bitur Blas meteorum. 25 superstitione tempestates compressas narrat.* Porrò, quod in pluribus locis uno tempore visus sit Apollonius, in memoriam mihi revocat Trithemii Abbatis, magni in arte Chemicâ mystae, verba, qui in quodam scripto Germanico expressè testatur, beneficio arcani summi Physici, sed in coelestem 26planè naturam redacti, fieri illam translationem corporum posse: * Ubi simul mirabilis istius lapidis, quem ego arte factum & hunc ipsum fuisse suspicor, historia animo obversatur, Regi Galliae Henrico II.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
