# Polyhistor. Vol. 3 144.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 144.1 to 144.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/144.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/144.1

Mihi quidem cum praestantioribus ac praecipuis magistris conferenti illa de Transmutatoriâ arte philosophemata in multis nova & à viâ illâ λεωφόρω ac regiâ aberrare videntur; quâ de re peritiorum esto judicium. Ego tamen, ut rem paucis cognitam, minimè hoc in loco praetermittendam duxi. Sequuntur jam arcana minora, è quibus praecipua hic memorabimus. Possunt Rosiani ex omnibus corporibus lapideis, mineralibus, vegetabilibus, elicere tria elementa, id est, corpora; quorum unum respondet terrae, alterum aquae, tertium aëri: ex illis ternis singulis ulterius alia terna, ut fiant jam novem; & ex illis novenis singulis alia terna, ut fiant viginti-septem: miro ordine, arteque nova, quae singula etiam suis maxime differentibus proprietatibus constant. ut v. g. ex rosâ viginti septem corpora distincta separentur. quo evidentissime trinitatem elementorum probare volunt: Elementum enim ignis, quod vocant, nihil differre ajunt ab aëreo, quam quod sit species ejus, aër sc. magis excultus: qui nihilominus in ventre suo tria iterum divisibilia contineat elementa. Solvunt antimonium totum in aquam fontanam & clarissimam, quae leviter vomitum ciet & alvum movet; flores ex eo faciunt singulari methodo copiosissimos: amuleta contra pestem & quaevis contagia, somnum conciliantia. Arcana habent adversus mortem violentam: unum defendit ab aquis, quo uti possunt tempore naufragii: à submersione enim custodit. De tali arcano etiam Pegelius in suo suprà citato libro mentionem facit: Alterum ab armis securum praestat, lorica scil. singulari modo fabricata, quae vel sclopeti ictum repellit: Tertium adversus famem est; Si quod super est seminis vel leguminis, maturè seminetur in terram etiam intra parietes domesticos, cujus vis vegetandi in decuplum augeatur, unde tamen pro extrema necessitate praesidium sit. Possunt & ligna, paleas, stramina, ad concoctionem apta reddere, ut pultes ex iis confectae sufficienter nutriant. Eodem libro p. 58. agitur quoque de arborum foliis, ossibus, lanâ, cornibus ita parandis, ut eis nutriri quodvis animal queat.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
