# Polyhistor. Vol. 3 148.4-5

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 148.4 to 148.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/148.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/148.4

Ait. II. 9. Troezene itidem erat Museum, teste Pausaniâ in Corinth. & Stagiris, teste Plin. Hist. Nat. l. 16. cap. 32. De Museo in Helicone egit Amphion, teste Athenaeo lib. XIV. cap. 6. Magno scil. in honore apud Graecos erant non solum viti docti, sed & benè de Republicâ meriti.* Hi in Prytanéis publico victu alebantur, quod praecipuum quidem Athenis fuit, sed & in caeteris omnibus Graecorum urbibus Prytanéa fuerunt. Habebant Tarentini, Corinthii, Rhodii, Milesii, Tenedii, Argivi, Thasii, Eresii, Mitylenaei, Cyziceni, Elei, Naxii, Ephessi, Naucratitae, sua Prytanéa. In his Vesta culta fuit, perpetuique ignes magnâ religione custoditi, cujus occulta quaedam ratio fuit Sed Athenarum fama fecit, ut ejus urbis prytaneum caetera omnia splendore suo obfuscaret. Vide de his Prytaneis Casaub. Animadversion. in Athenaeum, lib. 15. cap. 19. Prae caeteris omnibus toto orbe suo tempore celeberrimum fuit Museum Alexandrinum. Describit illud Strabo lib. 17. Pars Basilicarum sive aedificiorum regiorum est Museum, quod ambulacrum & exedram habet, magnamque insuper domum, in quâ coenaculum est sive convictorium iis commune, qui ad Museum pertinent, & lite, humanioribus operam navant. Hoc collegium publicas pecunias habet, & sacerdotem, qui Museo praeest, olim à Regibus, nunc à Caesare, constitutum.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
