Latin
DE ALIIS ERUDITORUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 149
Unproofread scanNot analysed yet
Floruisse hoc Museum jam tum Ptolomaei Philadelphi tempore, docet Athenaeus lib. 5. c. 8. *Non leve erat hoc honore dignum haberi: Nam inter equestres dignitates referebatur, ait Philostratus lib. I. de Sophistis in Dionysio. Adrianus Dionysium Satrapam designavit, non humilium gentium, sed inter viros ordinis equestris censeri voluit &eos, qui in Maseo alebantur. Muscum autem erat Mensa Aegyptia, quae ex omni terrarum orbe celeberrimos quosque convocabat. Illorum honorum praecipua quasi capita fuere δωρεαὶ καὶ δῶρα. Ita in Adriano Tyrio Philostratus: Marcus, inquit, Imperator Sophistam Adrianum miratus eum magnis affecit δωρεαῖς καὶ δώροις. Tum subjungit: Voco autem δωρεὰς, publici victus honorarium, praerogativas, immunitates, Pontificatus &caetem, quae viros illustrant; Δῶρα verò aurum, argentum, equos, mancipia, &quacunque divitiarum nomine censentur. Quibus addere possumus liberam &immunem terra marique vehiculationem, quam donavit Polemoni Trajanus Imperator, ut in ejus vitâ habet Philostratus. Ipsi illi maximi Imperatores Sophistarum auditorium praesentiâ suâ &muneribus cohonestabant. Pompejus, teste Plutarch. in ejus vitâ, cum Rhodum venisset, singulis Sophistis talentum largitus est. Ad Hermogenem, 15. annos natum, facundiâ celebrem, Marcus Imperator summa cupiditate accessit; &ut Suidas ait, δυρεὰς λαμπρὰς ἔδωκεν. *Erant vero omnis generis viri docti in Museo Alexandrino, Rhetores, Mathematici, Poëtae, Philosophi. De Philosophis est illud apud Athenaeum lib. 1. cap. 19. scomma: Timon Philiasius Sillographus Muscum caveam esse dixit, irridens Philosophos, qui ibi alebantur, &tanquam aves maximi pretii, inclusae reti saginabantur: Permulti pascuntur in Aegypto populosâ, Pugnantes libris ac semper digladiantes Musarum in cavea. Ut de verbis rixari nunquam cessent. De hoc Museo ejusque viris illustribus