# Polyhistor. Vol. 3 149-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE ALIIS ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/149-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/149-2

scripsit Aristonicus teste Strabone lib. 1. Scripsit & Callimachus Μουσεῖον, teste Suida. Erat inter honoris titulos, Alexandrinos dici, qui aliâ gente erant oriundi. Qui enim Alexandriae literas docuerant, vel jus civitates erant adepti, Alexandrini dicebantur. Vide plura ejus appellationis exempla apud Jonssium, Histor. Fhil. I.I. c. 2. Multa hic de Bytantino, Antiocheno, Berytensi &c. Collegiis dici possent, quae consulto omittimus.2 Vetustissima Canonicorum collegia, nihil nisi scholae fuerunt, & in hunc finem institutae, ut arguunt, quae hodieque mutato & profanato eorum usu supersunt, officiorum nomina.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
