# Polyhistor. Vol. 3 149-3

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, SYLLOGE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/149-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/149-3

Responsoria ad commendatoriam Studiosi ex Ep. 1I. lib. 5. Mirificus tu semper officiorum meorum praeco es, atque in ipsis omandis adeo effusus, ut jam placere mihi ista incipiant, postquam tuâ interpretatione studioque semper fiunt ampliora. Itaque nihil miror, pro nuperrimo beneficio meo, quantulum illud etiam est, tantum mihi gratiarum reponi. Gratissimum enim te semper fuisse comperi, eamque animi virtutem, quam tu cumulatissimè semper praestitisti, quibus possum, laudibus efferre non desistam. Ferream mihi frontem oportet esse, nisi amoris illius stimulis moverer, animumque in te pronum summisque studiis propensum ostenderem. Quod ut faciam, nullam patiar elabi è manibus occasionem, omnes ipse circumspiciam. Quare ταῖν ἀμφοῖν amplexus fui, quod mihi suppeditasti bene de amico tuo merendi documentum. Vix degustaveram literas tuas, ac statim misi ad hominem, si quid esset, quâ in re commodare ipsi possem, nihil me omissurum in rebus ipsius & negotiis tractandis; sed omnem industriam, omnes animi vires impensurum. : Quare ad ipsum scribas velim, moneasque, ut ille mihi adsit frequens salutator, follicitet, interpellet, nullamque rem adeo gravem existimet, quam ego non ipsius causa confecturus sim, si virium illa mearum sit & facultatis. Voluntatem certè meam semper sibi habebit obnoxiam: neque enim mihi quicquam gratius esse poterit, quam si (quod vulgari verbo ajunt) de unâ fideliâ duos possim dealbare parietes, uno scilicet officio & novum parare, & veterem confirmare amicum. Vale. Responsoria ad Commendatoriam, sub primarii Senatoris personâ, modestè se excusantis, quod in petitione magistratus juvare illum nequeat, ex Ep. 2. lib. 10. ad F. Malè sit morbo illi, qui me lecto affixum tenuit, prohibuitque, ne in Senatum venirem, cum tua ageretur causa: Cui ego me totum impendere ut voluerim, ita non licuisse, aegrè fero: neque tam malè habuit ipse morbus meus, quam quod segnior nunc in amici negotiis tractandis videor. Neque sanè res vel me praesente omnino confecta fuisset: scis enim, quam suspectae aemusis voces meae, quam illi mea judicia non tacitè tantum convellant, ac libidine quadam in trancversum rapti, vim veritatis negligant; modo in alia omnia abeant, & aegrò mihi faciant, cujus honestior videri poterat oratio. Nemo secum reputat, quid tua vel aliorum virtus mereatur; vel favoribus omnia patent, vel nummis; virtus omnis post favorem & nummos est. Et religio mihi fortè fuisset, tot hominum perversè sentientium judicio te exponere; à quibus si repulsus fuisses, existimationi tuae labes meo jumento adducta fuisset.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
