# Polyhistor. Vol. 3 152.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 152.1 to 152.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/152.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/152.1

Huic ab ineunte aetate nihil fuit antiquius, quam universos notitiâ comprehendere, singulorum geniis, patriam, opes, divitias, virtutes ac vitia, nosse, quam plurimos usu amicitiâque sibi tonjungere, quos ita junctos haberet, opera, consilio, labore juvare, cum eis communicare, quod habebat; adeo ut, cum pro nonnuilis eorum intercessisset, penè ad egestatem redactus sit; sed maximè eorum samiliaritates appetebat, qui ingenii, eruditionis, dectrinae, aut artificii cujuspiam fama praestarent; hos colere, diligere, tueri obsequio, horum studia, utilitates & commoda suis anteponere. Neque alterius cujuspiam opera usus est Paulus Mancinus ad Academiam Humoristarum congregandam, nisi illius. Nam quod erat apud omnes eruditos viros gratiâ & amore, non fuit illi magnopere elaborandum, quo unumquemque illorum in illum coetum attraheret, &, quoties conventus ille honestissimus cogendus erat, solus ille singulos adire, hortari, rogare ut venirent, quaque domi tanquam in umbra commentati essent, foras educerent, & in eam clariorum hominum lucem conspectumque proferrent; adcuntibus obviam ire, salutem impertiri, locum in subselliis tribuere. De hoc Paulo Mancino legi ampliùs potest Erythraeus. lib. 5. epist. 6. Hujus Humoristarum Academiae Princeps suo tempore factus est Joh. Bapt. Marinus Poëta Italus celebratissimus. Vide Erythraeum, Pinacoth. I. num. 16. Fuit & in eadem Academiâ Princeps Augulinus Mascardus, Urbani VIII. cubicularius, Poëta insignis, teste Erythr. Pinat. III. num. 36.* Fuit 2. Romae celebris Lynceorum Academia, ut Erythraeus refert, ab Angelo Caesio, Federici filio, Duce Aquae Spartae Romano instituta, cujus meritò plenior hîc historia proponi debet, quò illa caeteris omnibus Italiae Academiis majorem promerita famam est. Lynceorum sibi nomen à Symbolo Lyncis sumserunt, ut perspicacitatem in operibus naturae eo titulo innuerent.* Hujus Caesii characterismum Erythraeus nobis depingit Pinacoth. III. num. 23. Mathematicas prae aliis disciplinas coluit, in eisque, qua erat ingenii sublimitate atque acumine, progressus maximos fecit, ut videre licet ex libris, quos edidit; & in Geometricis ac Mechanicis pleraque à nemine excogitata invenit. Praestantissimum etiam ingenium contulit ad rerum philosophicarum scientiam, in quibus summus evasit. Ex quo excellenti studio omnia egregia illa opera emanarunt, quae cum summa singularis ejusdem ingenii admiratione leguntur.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
